PL 133, col. 319

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

quae a justis vitari possunt, et sunt nonnulla,
quae etiam a justis vitari non possunt. Mens itaque
justorum etsi libera est a perverso opere, aliquando
tamen corruit in perversa cogitatione. Et in peccato
ergo labitur, quia saltem in cogitatione declinatur
et tamen unde semetipsam postmodum flendo reprehendat
non habet, quia ante se reparat quam per
consensum cadat. Sequitur:
VERS. 7. Sicut impius inimicus meus, et adversarius
meus quasi iniquus. - In sacro eloquio sicut et quasi,
non aliquando pro similitudine ponitur, sed pro
veritate. Unde est illud: « Et vidimus gloriam ejus,
gloriam quasi Unigeniti a Patre [(Joan. I, 14)] , » unde
et hic sicut et quasi pro affirmatione potius quam
pro similitudine dictum videtur. Inter impium vero

et iniquum hoc distare nonnunquam solet, quia
omnis impius iniquus, non tamen omnis iniquus est
impius. Impius enim pro infideli ponitur, id est a
pietate religionis alienus; iniquus vero dicitur, qui
pravitate operis ab aequitate discordat, vel si fortasse
Christianae fidei nomen portat. Beatus igitur
Job voce typica sanctae Ecclesiae, quia alios rectae
fidei contradicentes tolerat, impium se habere fatetur
inimicum. Quia vero alios sub praetextu fidei
intus positos in pravis operibus patitur, iniquum
adversarium suum detestatur [testatur]. Si autem sicut
et quasi oportet ut magis pro similitudine posita
sentiamus, sancta Ecclesia quos viventes carnaliter
intra se tolerat, de similitudine impiorum notat.
Intus quippe inimicus est, qui fidelem se dum affirmat

vocibus, moribus negat. Sequitur:
VERS. 8. Quae enim spes hypocritae, si avare rapiat,
et non liberet Deus animam ejus? - Hypocrita qui
Latina lingua dicitur simulator, justus non esse appetit,
sed videri, et idcirco avarus raptor est, qui
dum iniqua agit, desiderat de sanctitate venerari,
laudem vitae rapit alienae: qui dum praesentia diligit,
futura minime sperat. Sequitur:
VERS. 9. Nunquid clamorem ejus audiet Deus, cum
venerit super eum angustia? - Clamorem ejus angustiae
tempore Dominus non audit, qui tranquillitatis
tempore in praeceptis suis ipse Dominum clamantem
non audit. Scriptum quippe est: « Qui
avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit
exsecrabilis [(Prov. XXVIII, 9)] . » Hinc Dominus ait:

« Novissime veniunt fatuae virgines dicentes: Domine,
Domine, aperi nobis [(Matth. XXV, 11)] . » Et
responditur eis. « Amen, amen dico vobis, nescio
vos. » Sequitur:
VERS. 10. Aut poterit in Omnipotente delectari? - Qui
terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus
delectatur. Esse quidem sine delectatione
anima nunquam potest. Nam aut infimis delectatur,
aut summis; et quanto altiori studio exercetur ad
summa, tanto majori fastidio torpescit ad infima;
quantoque acriori cura inardescit ad infima, tanto
tepore damnabili frigescit a summis. Utraque enim
simul et aequaliter amari non possunt. Delectari
ergo in Deo hypocrita non valet, quia in ejus mente

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.