PL 133, col. 320

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

desideria superna non prodeunt, quam profecto
spinae terreni amoris premunt. De quo aperte subditur: Et invocare Dominum in omni tempore.
- Tunc
quippe Deum hypocrita invocat, cum hunc
terrenarum rerum tribulatio angustat. Nam cum in
hoc saeculo effectum quaesitae felicitatis invenerit,
auctorem qui hanc ipsam felicitatem tribuit non
quaerit. Sequitur:
VERS. 11. Docebo vos per manum Dei, quae Omnipotens
habeat, nec abscondam. - Sic beatus Job
loquitur verbis suis, ut aliquid signet ex nostris.
Nam sancta Ecclesia docens in quantum cognoscere
expedit, nil veritatis abscondit. Quia enim manus
Dei vocatur filius, « omnia quippe per ipsum
facta sunt [(Joan. I, 3)] : » per manum Dei docere se

perhibet eos quos in propria sapientia remanere
fatuos videbat. Ac si aperte dicat: Ego ex me aliquid
nescio, sed quidquid ex veritate sentio, hoc de
ejusdem veritatis largitate comprehendo. Sequitur:
VERS. 12. Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa
vana loquimini? - Scriptum est: « Servus qui cognovit
voluntatem domini sui et non fecit secundum
voluntatem ejus, vapulabit multis. Qui autem non
cognovit et non fecit digna, plagis vapulabit paucis [(Luc. XII, 47)] .
» Rursusque scriptum est: « Scienti
igitur bonum et non facienti, peccatum est illi [(Jac. IV, 17)] .
» Ad majoris ergo culpae cumulum
hostes suos sancta Ecclesia perhibet, et scire quid
sequi debeant, et sequi nolle quod sciunt. Sequitur:
VERS. 13. Haec est pars hominis impii apud Deum,
et haereditas violentorum quam ab omnipotente suscipient. - Quam
profecto partem haereditatemque protinus
insinuat, cum subjungit:
VERS. 14. Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio
erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane. - Non
absurde impii vocantur haeretici qui per errorem
pravi dogmatis a cognitione veritatis sunt alieni.
Quos sequenti verbo etiam violentos appellat: quippe
qui Scripturae sententias recta dogmata continentes
ad intellectum pravum conantur violenter inflectere.
Violenti ergo sunt, etsi non rebus hominum, certe
sensibus praeceptorum, filii autem violentorum sunt
sequaces haereticorum, qui dum errori eorum consentiunt,
quasi ex eorum praedicatione generantur.

Sed multiplicati in gladio erunt, quia quamvis modo
immensa multitudine in perdita libertate succrescunt,
venturi tamen judicis sententia feriuntur. Unde per
Moysem Dominus dicit: « Gladius meus manducabit
carnes [(Deut. XXXII, 42)] . » Nepotes quippe haereticorum
sunt, qui de errantium filiorum praedicatione
nascuntur, quos nequaquam panis satiat, quia dum
in sacri verbi pabulo plus quaerunt sentire quam
capiunt, semper veritatis cognitione jejunant. Sequitur:
VERS. 15. Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in
interitu. - Ex eo videlicet haereticorum populo derelicti
sepelientur in interitu, quia dum ad lucem
veritatis non redeunt, profecto in poena perpetua

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.