PL 133, col. 327

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

extendit, quia ad duritiam gentium suae brachium
praedicationis misit. Unde et eisdem beatus
Job passionis suae historiam praesciens gentibus innotescendam
dicit: « Scribantur haec stylo ferreo
in plumbi lamina, vel certe sculpantur in silice (Job
XIX, 24). » Quid vero hoc loco montes, nisi hujus
saeculi potentes accipimus, qui pro terrena substantia
altum tument? De quibus Psalmista ait:
« Tange montes, et fumigabunt [(Psal. CXLIII, 5)] . »
Sed montes a radicibus sunt eversi, quia praedicante
sancta Ecclesia summi hujus saeculi potentes in
adoratu omnipotentis Dei ab intima cogitatione
ceciderunt. Sequitur:
VERS. 10. In petris rivos excidit, - id est, in duris
gentilium cordibus fluvios praedicationis aperuit,

sicut per prophetam quoque de irriganda dicitur
ariditate gentilium. Posuit desertum in stagna aquarum,
et terram sine aqua in exitus aquarum. Sequitur: Et omne pretiosum vidit oculus ejus.
- Sciendum
magnopere, quia tanto unaquaeque anima fit
pretiosior ante oculos Dei, quanto pro amore veritatis
despectior fuerit ante oculos suos. In Scriptura
sancta videre Dei aliquando pro eligere ponitur.
Vidit pretiosum, cum humanam animam de se abjecta
sapientem gratiae suae illustratione respexit,
de qua videlicet anima per prophetam dicitur: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris [(Jer. XV, 19)]
.
Sequitur:
VERS. 11. Profunda quoque fluviorum scrutatus est,
et abscondita in lucem produxit. - Quid namque

hic aliud flumina, nisi antiquorum Patrum dicta
nuncupantur? Sed horum fluminum Judaea speciem
tenuit, dum litterae superficiem tenens, eorum profunda
nescivit; nos vero veniente Domino in eis
interna spiritalia quaerimus, eorum profunda rimamur.
Quod ipse Dominus facere dicitur, quia id nos
agere ipso donante praevalemus. Per nos ergo qui
non litteram quae occidit, sed spiritum qui vivificat [(II Cor. III, 6)]
sequimur, profunda fluviorum Dominus
scrutatur, et abscondita in lucem producit, quia
dicta legis, quae caligosa nimis historia obscurat,
nunc expositio spiritalis illuminat. Unde et loquens
in parabolis per Evangelium Veritas discipulis praecipit,
dicens: « Quod dico vobis in tenebris dicite
in lumine, et quod in aure auditis praedicate super

tecta [(Matth. X, 27)] . » Sequitur:
VERS. 12, 13. Sapientia vero ubi invenitur, et quis
est locus intelligentiae? Nescit homo pretium ejus. - Vir
itaque sanctus quam sapientiam contemplatur,
nisi eam de qua Paulus apostolus dicit: « Christum
Dei virtutem, et Dei sapientiam? [(I Cor. I, 24.)] » De
qua per Salomonem dicitur: « Sapientia aedificavit
sibi domum [(Prov. IX, 1)] ; » et de qua Psalmista ait:
« Omnia in sapientia fecisti [(Psal. CIII, 24)] . » Hujus
nimirum sapientiae homo pretium nescit, quia nihil
dignum aestimatione illius invenit; non autem hoc
sapientiae pretium et esse dicitur et nesciri, sed
idcirco nesciri quia deest, eo scilicet loquendi genere,
quo in angustiis quisque depressus cum remedium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.