PL 133, col. 328

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

subventionis non invenit, fateri solet, quia
quid faciat nescit. Hujus ergo sapientiae pretium
nescire est, dignum operis meritum quo illam percipiat
non invenire. Ad hoc namque pretium damus,
ut ejus vice rem quam appetimus possidere debeamus.
Quid autem non dedimus, ut hanc sapientiam,
quae Christus est, percipere mereremur? Gratia
quippe redempti sumus. Hinc Paulus ait: « Cum
adhuc peccatores essemus secundum tempus, Christus
pro impiis mortuus est [(Rom. V, 8, 9)] . » Sequitur: Nec invenietur in terra suaviter viventium.
- Quid
hoc loco signatur terrae nomine, nisi anima
humana? de qua Psalmista ait: « Anima mea sicut
terra, sine aqua tibi [(Psal. CXLII, 6)] . » Haec autem
sapientia inveniri in terra suaviter viventium non

valet, quia quisquis adhuc hujus vitae voluptatibus
pascitur, ab aeternae sapientiae intellectu separatur.
Nam si vere saperet, expulsus ab internis gaudiis de
ea in qua cecidit exsilii sui caecitate lugeret. Hinc
namque per Salomonem dicitur: « Qui apponit
scientiam apponit dolorem [(Eccle. I, 18)] . » Sequitur:
VERS. 14. Abyssus dicit: Non est mecum. - Quid
hoc loco abyssum nisi corda hominum vocat? quae et
per lapsum fluida, et per duplicitatem sunt caligine
tenebrosa. Quae nimirum abyssus non esse in
se hanc sapientiam profitetur, quia iniqua mens
dum esse sapiens carnaliter appetit, stultam
tam se ad spiritalia ostendit. Namque teste Paulo,
« Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum
[(I Cor. III, 19)] .
» Tanto quisquis intus amplius
stultus fit, quanto conatur exterius sapiens videri.
Sequitur: Et mare loquitur: Non est mecum. - Quid
enim maris nomine nisi saecularium mentium
amara inquietudo signatur; quae dum se vicissim
inimicitiis impetunt, quasi adversantes se undae
collidunt? Recte enim mare vita saecularium dicitur,
quia dum procellosis actionum motibus concitatur,
ab internae sapientiae quiete atque stabilitate disjungitur.
Quo contra bene per prophetam dicitur: « Super
quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem
et quietum et trementem sermones meos? [(Isa. LXVI, 2.)]
» Sequitur:
VERS. 15. Non dabitur aurum obrizum pro ea. - Quod
namque per aurum obrizum, nisi sancti angeli

designantur, qui recte et aurum vocantur, et obrizum?
Aurum, quia fulgent claritate justitiae; obrizum,
quia nullum habuerunt unquam contagium
culpae. Homines vero justi, quandiu in hac carne
corruptibili mortaliter vivunt, aurum quippe esse
possunt, obrizum omnino esse non possunt, quia
« Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena
inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem [(Sap. IX, 15)] .
» Nam quamvis in hac vita ex magna
justitiae claritate resplendeant, nequaquam ad purum,
peccatorum sordibus carent, Joanne apostolo
attestante, qui ait: « Si dixerimus quia peccatum
non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis
non est [(I Joan. I, 8)] . » Sed, quia pro hac sapientia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.