PL 133, col. 51

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

nos vero cum magno attonitu ejus mirabamur
virtutem, et non immerito: ut qui a corruptione
non passus est vinci, a corruptela non debebatur
prosterni. Denique parvipendebat quidquid virtutis
in se videbat: illud magnopere judicabat, si quid in
alio videre poterat. Sustentabatur per idem infantiae
suae tempus media panis libra et fabae pugillo, atque
(quod est contra naturam Francorum) perparvo
potu. Deposita itaque omni corruptibili sarcina, nudo
pectore, nuda miles Christi praecinctus ferebat arma.
Videbatur ab omnibus rudis triunculus senum praeire
euneos, et confidens in Christo gloriosam de hoste
satagebat praedam reducere. Haec autem omnia apud
ecclesiam beati Martini Turonis fiebant. Est locus
ille omnibus virtutibus fertilis, prodigiis mirabilis,
divitiis uber, omnique religione praefulgens. Dignum
namque est illum esse mirabilem, qui tantum meruit
habitatorem habere. Non enim martyr tantum
aut confessor opimus, sed lux saeculi et gemma sacerdotum:
ibique reges properant, diversarum gentium

principes ibi cum muneribus et votis saepius
frequentant.
Omnibus dat monita.
17.
Contigit interea ut plurimi ex ipsis ad eum
introirent visitandi gratia, cogniti ut notum reviserent,
ignoti ut notum eum sibi facerent. At
ille, velut fons redundans, desiderantissima cunctis
praebebat pocula, et, quasi ex aperta bibliotheca,
omnibus congrua ministrabat exempla: huic castitatem
indicens, illi sobrietatem imponens: hunc
contemnere mundum docet, alterum ne alterius res
concupiscat admonet. Unicuique enim quaeque
erant necessaria affluenter ministrabat; flebat miserrimum
hunc mundum, et cito cum suis esse
fatebatur amatoribus ruiturum. Admonebat itaque
omnes vivere parce, et male concupita non amplecti;
ventris penitus refrenare ingluviem, inquiens:
Qui ventrem farcit, venerem nutrit. Libidinosis

praecipitium opponebat draconis, dicens:
Heu miseros illos, quia tertiam partem stellarum
post se trahit draco. Ebriosis et comestoribus dicebat:
Nabuzardan princeps coquorum destruxit
muros Jerusalem. Mollibus et masculorum concubitoribus
opponebat Herodis homicidium, et Scribae
exsilium. Quanto, inquit, melior est anima corpore,
tanto qui talia agit pejor Herode. Ille corpora interfecit,
animas in coelo misit: hic corpora a Deo
separat, animas aeterna morte trucidat. Scriba
vero qui probabat tirones, captivus ductus est in
Aegyptum: hic enim post mortem ducendus est in
infernum. Doctor itaque flebat praecipitium, et dicebat:
Aspice, Domine, qui facta est desolata civitas
plena divitiis; et rursum aiebat: Vae tibi
Behemoth. nunquam desinis proh nefas. Aurum
tibi sternis ut lutum, et radii solis sub te sunt [(Job XLI)]
.
Haec illi audientes, alius terrebatur conscius
delicti sui, alius laetificabatur insons ab ejus
consolationis verbo: et quasi ex uno promptuario

diversi diversos sumebant cibos. Testor Jesum,
quia ex ore hominis nunquam audivi tantam dulcedinem
sermonis. Complebatur in eo quod dicit
Dominus in Evangelio: Simile est regnum coelorum
homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo
nova et vetera [(Matth. XIII)]
. Itaque omnes divino
sale conditi et coelesti ferculo satiati, gratias agentes
ad propria remeabant.
Munera respuit.
18.
Multa denique illi dona offerebant et munera:
ex quibus ille nihil recipere volebat, quippe qui sua
largissima distribuerat, ignorabat, quo pacto recipere
posset aliena. Victus aliquando a praedicto suo
domino, vellet nolletve, centum ab eo missos recepit
solidos. Sed miles Christi nec momento passus est
eos apud se moram pati, atque, ut prius, mox eos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.