PL 133, col. 52

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

indigentibus erogavit. Coepit interea alumnus cuneos
praeire praeceptorum, et subsequentium fieri
exemplum.
Parisiis studet.
19.
His diebus abiit Parisius, ibique dialecticam
sancti Augustini Deodato filio suo missam perlegit,
et Martianum in liberalibus artibus frequenter lectitavit:
praeceptorem quippe in his omnibus habuit
Remigium; quo peracto Turonicam remeavit.
Gregorii Moralia contrahit, viso Gregorio ad hoc animatus.
20.
Per illud namque tempus rogatus est a fratribus
se diligentibus, ut moralia beati Gregorii papae
sub uno eis coarctaret volumine. Ille autem professus
est se haec minime facere posse, addens, etiamsi
facultas agendi sibi adesset, tamen non debere haec
agere, ne tanti viri laborem, tantique operis pretium
aliter immutare, vel aliquid demere videretur.
Econtra illi opponebant antea succumbi, quam

tanto labore sustineri, et satius esse judicabant funditus
eum deserere et ad Scripturas reliquas transgredi,
quam sub eo velut sub gravi mole interire.
Quotidie namque apud eos de hac re non parva fiebat
altercatio. Ego tamen scio super hac re multos
indignandos fore, et ad sedandos eos hanc libuit
orationem inserere. Non enim fiebat istud propter
arrogantiam, sed disponente Domino, ut supra montem
poneretur lucerna, quae sub modio erat occultata.
In exemplum tamen subjunctae rei hoc quod
diximus manifestius apparebit. Illis videlicet persistentibus
in hac petitione, factum est, ut quadam
nocte domnus Odo intra ecclesiam domni Martini
consuetae orationi insisteret: et ecce subito ei somnus
obrepsit, viditque in eadem visione sanctorum
chorum venientem desursum in eamdem eccelesiam
descendere. Et prius benedixerunt Dominum; deinde
ordinatim in subselliis sederunt, atque post paululum
unus eorum prosiliens in medium dixit: Quidnam

est quod hoc in loco immoramur? Caeteri vero
Gregorium papam exspectare se inquiunt. Hoc audiens
pater noster Odo, velut avidus indagator, coepit
huc illucque circumspicere, quanam ex parte
venientem eum posset videre. Deinde, elevatis oculis
sursum, quasi e coelo missum videt beatum Gregorium,
sed ultra omnes qui praecesserant eum,
vultu specieque et moribus persplendidum atque
ornatum. Mox veniente illo omnes surgunt, et flexis
cervicibus benedictionem petunt. Ille vero non inter
eos deorsum usque descendit, sed super ambonem
ecclesiae substitit, et beatum Odonem terratenus
prostratum vocavit inquiens; Surge, frater Odo,
noli timere. Qui cum surrexisset, vidit veluti more
scriptoris super auriculam ejus haerentem pennam,
et quasi doctoris magisterio productim acuminatam,
et in summo fixam. Quam sumens beatus, eamque
illi tradens ait. Age ergo securus, et perfice opus
tibi indictum. Quem vero composueris librum, non

delebitur, meum autem stabit in aeternum. Et continuo
evigilans, intellexit protinus quod viderat.
Sumens dehinc volumen illud magnum, diligenter
perlegit, et saniorem partem quam praevidit sub uno
volumine composuit, et sic quidem murmurationem
compescuit.
Fulconi comiti sanitatem obtinet; eum ad contemptum saeculi hortatur.
21.
Factum est postmodum, ut praefatus comes
Fulco de thesauris beati Martini, nescio quo pacto,
tulerit duo vascula auri: sed chamo infrenatus avaritiae,
dum ea reddere nollet, gravi plexus est ultione.
Ad mortem vero usque perductus, ad beati
Martini se jubet portari sepulcrum: ibique quamplurima
promittens munera, sed nec sic sanitatis
recipiebat munera. Praeterea diutissime fatigatus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.