PL 133, col. 53

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

adeo usque est defectus, ut mortis exspectaret exitium.
Ad quem cum domnus Odo visitandi gratia
introisset, dixit illi: Redde, miser, vascula beati Martini
quae infeliciter abstulisti, et protinus salvaberis.
Ille autem et illa reddere, et alia spopondit conferre,
si rei dictu fidem probaret. Mox patris nostri et obsequentium
manibus elevatus, ad corpus beati Martini
perductus, terraque prostratus, nec moram pati
potuit subsidium sibi promissum: sed qui venerat
manibus, veluti latus vehiculo, recupertus artubus
remeare coepit suis gressibus. Siquidem ita factum
est, ut ille correptus de caetero talia non committeret,
et quae promiserat fideliter adimpleret. Coepit
interea pater Odo eum admonere, ut relicto mundo
hoc tantum satageret, quemadmodum soli Deo placeret.
Ille autem respondit: Mihi ista modo suadere
non potes. Habeo tamen dilectissimum militem,
Adhegrinum nomine, in armis strenuum, et in consilio
providum, qui si te audierit, mox tuae voluntati
obaudiens erit; quod ita sequenti tempore factum

est. Intra paucos vero dies, omni recuperatus
virtute, domum suam reversus est. Confluentes ad
eum undique ejus sanitati congratulantes, assumpto
sermone, quae et quanta pertulisset, illis circumstantibus
coepit exponere, addens insuper quam
citatam virtutem in verbis domni Odonis comperisset.
Adhegrinum ad se trahit. Balmam petit Adhegrinus, ubi Euticii norma vigebat.
22.
Unus autem ex assistentibus et auditor internus
erat praedictus Adhegrinus, qui mox corde compunctus,
dispositis omnibus quae possidebat concite
rediit ad eum. Deposita itaque capitis coma et saeculari
militia, ex tunc Christi factus est agonista.
Sumens igitur pater noster universa quae sibi ipsi ad
temporalem usum tulerat, in sinibus pauperum erogavit,
ut pridem de suis fecerat. Manserunt simul
milites palatini parvissimo tugurio contenti. Videntes

denique mundum in maligno positum, et ejus
amatores ruinosam et illecebris plenam tenere viam,
quotidie ad monastica festinabant scandere fastigia.
Interea non fuit locus in Franciae finibus, ubi audierunt
adfuisse monasterium, in quo aut per se non
issent, aut suos perlustratores non misissent, et non
invenientes religionis locum inter eos in quo
requiescere possent, ad praedictum tugurium revertebantur
cum magno dolore. Ob hanc causam placuit
Adhegrino Romam pergere. Arrepto tandem
itinere, devenit in finibus Burgundiae, pervenitque
in quamdam villam, quae Balma dicitur ex nomine.
In ea namque erat monasterium nuper a Bermone
abbate constructum: devertitque illuc, et ab eo
officiosissime secundum beati Benedicti intra domum
hospitum est susceptus: ibique more hospitis aliquo
tempore commorari voluit, non tamen ut eorum aliquo
indigeret, sed ut mores habitantium locique
consuetudines posset cognoscere. Fuerunt autem

institutores ejusdem loci imitatores cujusdam patris
Eutici: cujus vitae meritum conversationisve
qualis fuerit, huic operi inserere nolui; obitum
vero qualem meruerit, vestrae memoriae commendare
curavi.
Quis Euticius Odo eodem se recipit ibique scholae praeficitur.
23.
Fuit isdem vir temporibus Ludovici magni
imperatoris, charus videlicet regi, omnibus quia
amabilis. Nam cum esset laicus, et peregrinis studiis
eruditus, deserens ea unde superbire solet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.