PL 133, col. 61
Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne
S. Odo fratrum quorumdam turbas patitur.
1.
Multis calamitatibus et crebris languoribus,
pauca mihi licuit narrare de patre nostro Odone, et
ea tantum quae gestit sub suo abbate: tamen vestra
industria per haec facile comprehendere potest,
a quanta ipse incoeperit perfectione. Sed quia
initium beatae vitae fert secum augustias et labores,
finis vero certaminum gloriam et laudem; idcirco
per ejus beatam vitam et quietam, quasi per directum
tramitem, ad ejus obitum quantocius festitinabo
transcurrere. Igitur pater Odo electus et
abba ordinatus, mox contra eum praedicti veterani
persecutores insurgunt. Ille autem malens locum
dare et beate quiescere, quam contentiose vivere,
derelicto eodem monasterio, et quaeque ibi fuerant
a domno Bernone parata, atque ei paterno more
tradita, abiit Cluniacum, et coeptum pridem
perfecit monasterium. Secuti sunt autem eum seniores
loci illius.
S. Martinum adjutorem experitur.
2.
Per illud namque tempus defecit omnis sumptus,
quem secum detulerat in construenda monasterii
officina. Fiebant autem haec omnia circa
beati Martini natalitia. Est autem consuetudo nostra
octo dierum circulo celebrare eam. Peracta
itaque diei octavi celebritate matutina, et necdum
illucescente aurora, omnes reversi sunt ad propria
strata, requietionis potius quam dormitationis gratia:
ferebatque pater noster cuidam vetulae personae
talem revelatam fuisse visionem. Aspiciebat, et
ecce vir venerabilis canitie decoratus, stolaque
splendida indutus, super quam pallio pluviali utebatur,
et episcoporum more ferulam manu ferebat:
qui proprius accedens, structuram ejus monasterii
circumcirca inspicere coepit. Quem cum
interrogasset quis esset, aut cur hoc ipsum aedificium
circumspiceret, ait ille: Ego sum, de quo
fratres celebrant solemnitatem octavi diei; etenim
visitare eos veni. Dicito illis ne deficiant, sed in
incoepto opere persistant. Ad haec subjunxit persona
illa, quia defecisset omnis sumptus quem secum detulerat.
Ac ille: Ne timeant, inquit. Ecce nunc a Roma
venio et Turoniam vado. Iter autem meum per Gutiam
Aquitaniamque faciam, et ex his partibus tantum
eis pensum mandabo, ut eis hoc tempore affluenter
abundet, et longo post perseveret. Laeti ergo fratres,
et de tanti viri promissione securi, omni cum hilaritate
Deo gratias coeperunt agere. Cujus autem
haec persona fuerit, profiteri non audeo, quia patris
nostri mos fuit, ut deliberative suam personam nunquam
ascriberet: sed si magni aliquid vidisset vel
parvi, tali modo quod viderat dicebat. Unus ex nostris
fratribus, aut quaedam vetula persona hoc vidit,
vel illud. Nam quoties haec mihi retulit, toties
mihi professus est, post hanc revelationem intra
dies paucos ex finibus Gutiae plusquam tria millia
ibi delatos fuisse solidos. Tanta namque et talia sub
tali specie mihi narrare solitus erat, quae apud coenobium
sancti Benedicti, quod dicitur Floriacum,
gesta fuerunt, simili modo et apud Cluniacum;
quae si auderem ad liquidum exarare, libelli modus
ultra dictatoris se facultatulam extenderet. Sed
ecce dum beati Martini fidelissimam promissionem
enucleatius adimpletam narramus, subito ad mentem
recurrit ferarum bestiarum non perparvum adminiculum.