PL 133, col. 62

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

Quod fortassis descriptum quibusdam
legentibus incutiet risum: sed quia spectaculum
facti sumus angelis et hominibus, hi qui nos imitari
dedignantur, aut nequeunt, habeant de nobis saltim
excussum, videntes nos proficere a bonis in melioribus:
ac tandem relinquentes lugubrem vitam,
omni cum exsultatione sequantur in aeterna gaudia.
Cluniacensis ecclesiae dedicatio.
3.
Igitur constructo monasterii oratorio eunt
fratres, invitantque episcopum, uti mos est, ad sacrandum
eumdem locum. Ille autem parvipendens
monachorum paupertatem, constituto die venit
stipatus cuneis, fultusque ministris. Quorum adventu
cognito fratres nimio confundebantur pudore,
non habentes tam dignum apparatum, quo eos possent
honeste recipere. Mane autem illo instante
crepusculo, ecce immanissimus aper de silva egressus
festinanter properabat ad monasterium. Quem
videns ecclesiae custos, et quia erat foras monasterium,

meditans de ornatu loci illius, in ecclesiam
fugiens ejusque fores contra eum obseravit. Ille
autem obmissa feritate, ut ingrediendi aditum a
quovis concederetur, praedictas regias diutius pulsavit,
atque oris sui spuma, quo adhaerere potuit,
linivit. Revera cum nullus adesset qui ei ob timorem
aperiret, tandiu ibi stetit, quousque episcopus
cum suis venit: quibus se sponte occidendum praebuit,
impleta voce psalmographi qui dicit: Timentes
Dominum non minuentur omni bono [(Psal. III)]
; et
iterum: Non confundentur in tempore malo, et in
diebus famis saturabuntur [(Psal. XXXVI)]
.
Odonis charitas in pauperes.
4.
Vere enim aliquando pater Odo confessus
est, quia semper habuit unde fratres sustentaret,
et quod pauperibus largiretur. Nusquam enim
a misericordiae suae sinu pauper unquam recessit
vacuus. Quoties enim cum eo abii, semper unde

sustentarentur pauperes si haberemus, diligenter
requisivit: deinde quia si omnia nobis forent necessaria,
jam securus processit nihil haesitans, et
quia se omnibus petentibus dabat, Dei nutu cuncta
ei suppeditabant. Illud Tobiae praeceptum semper
habebat in promptu: Vide ne avertas faciem tuam
ab illo tempore, et omni petenti te tribue [(Tob. IV)]
.
Si quis vero attulisset ei aliquod munus, et pauper
videretur habitu, mox interrogabat eum quid vellet,
aut si aliquid ab eo egeret. Si enim quiddam
peteret, statim aequa lance munus illud aestimabat
quantum valeret, et duplum illi praecipiebat dare;
quod saepius in multis rebus vidi eum facere. Fateor
peccatum meum, quia frequenter in talibus fui contristatus;
et quia eram prior, quasi compatiens
loci paupertati, et praevidens opportunitatibus fratrum,
veluti sub praetextu inopiae dicebam ei injustum
esse sic omnia indiscrete tribuere. Ego enim
putabam scienter agere, sed magis insipientiae obvolutus

caligine a tenacitatis potius strangulabar mucrone.
Ille autem, quia erat peritissimus medicus
animarum, quodammodo manu discretionis pulsum
mei tangebat erroris, et hoc exemplo vulnus meae
curabat mentis. Aiebat ad haec mihi: Tace, malo
tuo haec dicis. Fuit quidam juvenis, et erat deditus
litterarum studiis, qui nocte quadam hiemis tempore,
dum ad Matutinos agiliter pergeret, ut inter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.