PL 133, col. 63

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

condiscipulos maturius adesset, vidit in atrio ipsius
ecclesiae pauperem seminudum jacere, cujus compassus
penuriae exuit se scapulam, qua superindutus
erat, et usui pauperis eam transiens projecit.
Considerans quod fecit, idcirco metum rigoris
procul a se avertit. Finita itaque laude matutina,
totus jam rigidus ad suam reversus est cellulam.
Sed cum congelata membra voluisset lectulo tradere
ut calefacerent, libram auri super suum reperit
stratulum, ac deinceps quod suo usui retineret, et
quod aliis tribueret habuit affluenter. Ego tamen
ignoro de quo ista dicebat. His et similibus exemplis
cataplasmabat vulnus meae pravitatis.
5.
Vellem ad alia transire: sed miserationes ejus
multae compellunt me scribere, et iterum de ejus
largitate plenius sermonem facere. Attamen scio
quia absque meo pudore hoc nequibo adimplere.
Ego tamen scribam, et gladium increpationis in
memet infigam, ac dehinc culpas meas omnibus
pandam, ut si ei modo, quia recessit, haec confiteri

non valeo, saltem vos apud eum intercessores obtinebo.
In suo enim itinere quosque circa viam pueros
reperiebat, cantare eos quiddam cogebat: et
quasi eorum ludum remunerans, aliquid eis de suis
rebus praecipiebat dari. Dignos eos esse dicebat remuneratione
non parva. Ille vero ut nos sua jocunditate
laetificaret, et illos misericordiae visceribus
reficeret, ista et his similia dicebat. Verba enim sua
omni exsultatione erant plena; locutio vero sua prae
nimio gaudio ridere nos cogebat. Sed ille habenas
moderationis manu tenens, mox capitulum Regulae
nobis opponebat dicens [(Reg. S. Ben. cap. 4, 7)] :
Risum multum aut excussum non amare; et iterum:
Monachus non sit facilis aut promptus in risu, quia
scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam [(Eccli.
XXI)]
. Isto namque et simili modo nos cohibebat a
risu; sed spiritualis ejus hilaritas internum gaudium
nostro cordi inserebat. Sed ego indignus quid
de eo digne dicere potero, aut quid enarrare de

tanto gaudio? Revera cum menti nostrae aliter nequibamus
satisfacere, vestimenta ejus osculabamur
occulte. Sed quid mirum de nobis, qui indesinenter
adhaerebamus illi? Enimvero quando ecclesiam sancti
Petri intrabat, Dei famuli et qui illuc oraturi
ascendebant, hinc inde exeuntes post eum cursitabant,
et birrum quo tegebatur more cappae, per
extremitatem fimbriae apprehendentes osculabantur.
Ille autem concito gressu ibat ceu fugiens, et ipsi
eum sequebantur veluti persecutores. Erat enim
velut lapis angularis quadrus, angelicus videlicet et
humanus, largus et gratus, ut quotidie ab eo compleri
videretur hoc quod in psalmo legitur: Jucundus
homo qui miseretur et commodat [(Psal. III)]
, et
caetera; et rursum sicut ait apostolus Paulus: Hilarem
enim datorem diligit Deus [(II Cor. IX)]
. Caecos
nempe et claudos paradisi asserebat futuros fore
ostiarios; ideo nullus deberet eos pellere a sua
domo, ne paradisi eis portas clauderent in futuro.

Quod si fortassis aliquis e nostris famulis non ferens
eorum improbitatem, aliquid mutum responderet
eis aspere, aut mox illis assueta beneficia
non conferret, sive eis accessum ostii nostri papilionis
denegaret, statim comminando increpabat
eum graviter; deinde illo astante vocabat pauperem,
eique praecipiebat dicens: Cum venerit iste ad
portam paradisi, talionem retribue ei. Hoc autem
dicebat ut eos terreret, ne similia amplius facerint,
et charitatis affectu eos informaret. Si autem secus
viam (ut saepius fieri solet) anum reperisset aut debilem,
statim de suo equo descendebat, et eum desuper
sedere faciebat, imperans eminus omnes praecedere,
praecipiebatque adhaerere ei aliquem e famulis,
qui eum contineret ne caderet. Ille vero inter
nos equitantes incedebat pedester, ac semper psallens
cogebat nos psallere secum. Quod si pro pudore,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.