PL 133, col. 64

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

aut illius timore aliquis vellet descendere, protinus
imperabat illi, ut quo sedebat sederet, sciens
eum pro ejus reverentia, non enim pro paupere id
facere velle; nam saepius vidi eum hoc facere.
Odonis Romanum iter.
6.
Illo enim tempore quo cum Geraldo Regiensis
ecclesiae ( l' Eglise de Riez ) episcopo Cotias transivimus
Alpes, et Romam venimus pariter, memini eum
de quadam muliere daemoniaca hoc fecisse, quae
statim reddita est sanitati, et una nobiscum usque
Senam ( Sienne ) venit, ibique dissenterico morbo
infirma remansit. Postea namque apud sanctum
Paulum simul eam Romae vidimus, cui mox signo
denarium dari praecepit. Illa vero cum sedens verecundaretur,
curvato capite, defixis in terram
luminibus, quae esset illa mulier interrogavi. Ille
autem respondens: Illa est, inquit, talis ac talis.
Signa mihi dicens, qualiter eam possem facilius
recognoscere. In ipso namque itinere vetulus quidam

et debilis praedictas Alpes nobiscum simul
transiebat. Erat autem oneratus sacculo pleno panibus
et alliis, caepisque ac porris, quarum videlicet
herbarum fetores ego minime poteram ferre. Sed
pius pater illico ut eum vidit, more suo super
equum suum sedere fecit, sibique praedictum imposuit
fetidissimum sacculum. Ego autem tantum
fetorem non ferens, ab ejus quem comitabar latere
retraho longius pedem. Peracto itaque eminentioris
Alpis arctissimo itinere, ad declivum montis incipientes
descendere, conspexi eum eminus astantem,
suumque cogente paupere equum superascendere.
Praedictum namque sacculum nec tunc pauperi
reddidit, sed artioni sellae appendit. Ego autem eos
qui me praecesserant antecedebam, et ut appropinquarem
illi, ocius et verecundans ibam. Et post
pusillum cum venissem ad eum, dixit mihi: Accede,
quoniam supersunt psalmi quos debemus cantare.
Cui cum ego respondissem, quod fetorem illius

sacci ferre non possem, protinus increpavit me
dicens: Heu me! pauper illud quod tibi fetet,
potest comedere, tu ejus non potes ferre odorem!
Pauper enim potest portare, tu eum dicis te non
posse videre! Hoc autem dicebat de se, qui verus
Christi pauper erat. His et similibus verbis me increpavit,
et odoratum meum ita curavit, ut ipsum
fetorem denuo nunquam sentirem.
Aliud Odonis Romanum iter pro pace. Januario et Februario.
7.
Sub idem tempus Italiam missi sumus a Leone
summo pontifice, ut pacis legatione fungeremur
inter Hugonem Longobardorum regem, et Albericum
Romanae urbis principem. Post nonnulla vero
discrimina venimus tandem Senam. Patiebatur autem
famis penuriam ipsa civitas. Affuerunt autem
nobis in profectu tanti periculosi itineris fere triginta
solidi argentei, ex quibus pars maxima jam

distributa erat. Ego enim recolens consuetudinem
illius, quia nihil sibi nostrove reservabat usui, metuens
ne nos et quique nostri fame deficeremus, si
deesset ex quo omnium emeretur cibus, sumpsi
quod supererat de praedictis solidis, et latenter ab
eo discessi, atque eo ignorante civitatem transivi.
Illo autem introeunte civitatem, occurrerunt egentes
assueta beneficia deposcentes. At ille, circumspectis
omnibus, dum me non vidit, protinus quod gesseram
intellexit. Sciebat enim, quanquam praesto non
essem, non tamen longius fore: idcirco innuit omnibus
manu ut eum sequerentur; quod et fecerunt.
Vidit igitur dum transiret civitatis plateam tres
viros, sed quadam honestate comptos, quae eos ab
improbitate egendi alienos reddebat: attamen et
eidem penuriae dediti fuerant. Istis namque et istam
dedit occasionem, ut suae benedictionis participes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.