PL 133, col. 73
Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne
videlicet voluntati statim assensum praebuit, et accersito
fratre Othegario emendandi operam dedit.
Factum est, dum haec agerentur, ut vespertinae horae
pulsaretur signum: statim secundum regulae praeceptum
relictis quae in manibus tenebantur ecclesiam
ingressi sunt, codicem vero apertum ubi sederant
reliquerunt; praeoccupati vero vespertinis
orationibus codicem obliti sunt. Erat autem hiemis
tempus. Tanta autem in ipsa nocte inundatio defluxit
aquae, ut omnes nostri monasterii officinas
repleret. Locus autem ille, in quo liber fuerat relictus,
ita est positus, ut aqua quae ipsius labitur
tecto, et ex tribus aliis tectis subjacentibus superiori,
quodammodo una conversione collecta more torrentis
illo uno in loco decidit, ibique usque mane patulus
permansit liber, et tot inundationes aquarum
in circuitu ejus cecidere. Margo namque praedicti
libri undique fuit lota, scriptura vero permansit
intacta. Facto mane appositus est coram fratribus
liber. Cumque attoniti miraremur omnes, ait providus
pater: Quid admiramini, fratres? sciatis quia
Vitam beati Martini aqua tangere timuit. Et hoc
cum aliquo dicebat gaudio. Ad haec unus ex fratribus
nostris, quia erat promptulus ad loquendum, accepto
codice adjecit: Intuemini et videte, quia codex
iste vetustus est, et a tineis demolitus, atque ab
aquis olim lotus, et usque adeo humectatus ut jam
squaleat palloribus. En indicia cernite, et dicit pater
noster dudum lotum librum nunc aquam extimuisse
tangere? aliud namque aliud est. Tunc pudicus pater:
Tace, inquit, ista dicere noli. Non est enim
similis Martino qui possit habere laudem in omnes
gentes. Sic ea quae propter eum Dominus fecit in
laudem Martini convertit.
Monachi incondita locutio ut repressa.
23.
Per illud namque tempus longe lateque patris
nostri nomen, veluti clarissimum sidus, coepit effulgere.
Factus est notus regibus, episcopis familiarissimus,
magnatibus charus. Quaeque enim monasteria
in eorum finibus constructa erant, juri patris
nostri ea tradebant, ut nostro more corrigeret et ordinaret.
Interea veniens ad quoddam monasterium,
habens secum paucos fratres in comitatu, ex quibus
nos unum cognovimus, nomine Adolfum; et ipse ante
hoc biennium migravit ad Dominum. Peracta itaque
illa hebdomada, Sabbato vesperascente, cum nostri
fratres coepissent mandatum regulae praeparare
more, contigit ut unus ex illis monachis per eumdem
locum ubi haec parabantur transiret. Certe cum vidisset
praedictum fratrem nostrum nostra consuetudine
suos abluere subtalares, ira permotus
rupto silentio coepit dicere: Dic mihi in quo loco
sanctus Benedictus praecepit monachis suos lavare
subtalares? Ille nostro more signum ei fecit ut taceret,
quia hora erat incompetens. Non enim recordabatur
illius quod Sapientia dicit per Salomonem: Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit
[(Prov. 9)]
;
et iterum: Noli arguere, ne oderit te [(Prov. IX, 8)]
.
Videns itaque sibi non respondisse, efferatus est
vehementer, et rabido inflammatus igni, ista coepit
verba evomere: O qui solebas negotiando circuire
mundi provincias, nunc venisti nobis praedicare regulam,
et meliorum tuorum corrigere vitam. Jurando,