PL 133, col. 74

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

perjurando, more accipitris hominum assueveras
auferre substantias, et nunc impudenter beatificari
a nobis appetis, quasi nescientibus actiones
tuas. Non enim serpentem me fecit Deus, ut tuo
more debeam sibilare, nec bovem ut debeam mugire;
sed hominem me fecit, et ut loquar linguam
mihi tribuit. Haec et iis similia cum incessanter
oblatraret, concito gressu recessit ab eo praedictus
frater. Sequenti vero die cum haec omnia ad capitulum
fuissent recitata, miser ille non solum
veniam non petiit, verum se bene fecisse respondit,
addens insuper non decere talem personam suum
meliorem increpare. Tunc pater noster super ejus
indignatus superbiam, commotus ait: Hodie
dies Dominicus est, ideo nullus contristari
debet. Ideo ista discussio suspendatur in crastinum.
Factum est, et post pusillum a capitulo omnes surrexerunt.
Ille autem subito factus est mutus, atque
post triduum sine sermonum absolutione defunctus
est. Ecce quantum est virus arrogantiae. Hujus

namque mucrone multorum monachorum vitam reperimus
hactenus sauciatam; quia dum putant se
scire quod nesciunt, suis propositionibus secundum
Apostolum stulti efficiuntur dicente Scriptura:
Qui non vult esse discipulus veritatis, erit magister
erroris. De quibus et Dominus per Amos loquitur: Reversi sunt ut essent absque jugo, et facti sunt arcus
dolosus
[(Amos VII)]
. Horum namque imagines procul
dubio hi tenere videntur, qui prius vocitari magistri
quam fiant discipuli nituntur, et antea regiminis
arcem subire appetunt, quam subesse noscuntur.
Enimvero necdum tirunculi bravium usurpant victoris,
atque indocta manu arma fortissimi militis
arripere non verentur, negligentes ea quae dicit
Scriptura: Qui regulariter non subest, regularibus
praeesse non debet. Sed quia legaliter nolunt vivere
a legis praecepto non verentur faciem cordis avertere.
De quibus per prophetam Dominus loquitur: Verterunt ad me terga, et non faciem
[(Jerem. II)]
. Nam

et Nicodemus legislator venit ad Jesum nocte, quia
prius voluit instrui, ut postea alios docere posset.
Hujus namque morbi duplex malum est: unum,
quod clandestina praesumptione, quasi sub praetextu
sanctitatis, auctorem suum ad arcem instigat scandere
magisterii; alterum, quod ipse destructus alios
instruere quaerit secundum sectam sui erroris, et
(quod sine dolore fateri nequimus) ipsi praecipites,
quosdam stantes post se ad praecipitium trahere
moliuntur, de quibus per Evangelium Dominus dicit: Caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum
praestet, ambo in foveam cadunt
[(Matth. V)]
. Horum
namque conventum potius caupona, quam congregatio
nuncupatur: quia ibi unusquisque id agit
quod libet, et hoc non agit quod non libet. De talibus
namque per Salomonem dicitur: Massa stupae synagoga
peccantium [(Eccli. XXI)]
. Hoc namque monachorum
genus teterrimum vocat beatus Benedictus [(Reg. cap. 1)] .
Eorum itaque conversationem miserrimam

dicit esse, atque in tantum miserabilem, ut
de ea satius taceri censeat, quam aliquid loqui. Ergo
his omissis revertamur ad querelam praedicti monachi,
et videamus quid beatus Benedictus praecipiat
de rebus monasterii. Omnia, inquit, vasa monasterii,
cunctamque substantiam conspiciant velut altaris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.