PL 133, col. 106

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

omnia exempla reducenda, est Pauli ad Galat., IV, ubi
dicit: Haec autem dicta sunt per allegoriam. Jam
ergo ex illo loco duos habemus sensus expressos,
primum litteralem, secundum allegoricum. Est autem
allegoria perpetua et continuata parabola, quando
scilicet unum dicitur, et aliud intelligitur. Illi duo sensus
probantur ex tertio Joannis, ubi dicit: Scrutamini
Scripturas. Est enim ibi commendatio sensus
litteralis. Allegoricus autem probatur ex plerisque
prophetarum et evangelistarum locis, ubi dicitur: In parabolis aperiam os meum;
et: Non nisi per
parabolas loquebatur eis. Ergo apparet illos jam duos
sensus contineri in Scripturis. Tertius elicitur ex
eodem loco, videlicet sensus tropologicus, ubi dicit:
Nos esse filios liberae, ut sicut Isaac fuit haeres
Abrahae, ita etiam nos simus haeredes promissionis.
Est enim tropologia comparatio quaedam moralis
ante actorum superioribus temporibus ad nostra
usque tempora, ut similiter agamus. Et uno verbo,
tropologia est discursus morum. Confirmatur iste

sensus [(I Cor. XV)] , ubi dicit Apostolus: Sicut protulimus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.