PL 134, col. 28
Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne
quia nos quibus regendarum animarum cura
commissa est, pro his qui nostra negligentia pereunt,
rationem reddituri sumus. Pro his vero quos verbis
et exemplis lucrati fuerimus, praemium aeternae vitae
percipiemus. Quod si populus fidelis cibus est Dei,
ejusdem cibi condimentum nos sumus. Scitote vestrum
gradum nostro gradui secundum, et pene conjunctum
esse. Sicut enim episcopi apostolorum in
Ecclesia, ita nimirum presbyteri caeterorum Discipulorum
Domini vicem tenent. Et illi tenent gradum
summi pontificis Aaron, isti vero filiorum ejus. Unde
oportet vos semper memores esse tantae dignitatis,
memores vestrae consecrationis, memores sacrae
quam in manibus suscepistis unctionis, ut nec
ab eadem dignitate degeneretis, nec vestram consecrationem
irritam faciatis, nec manus sacro sanguine
delibutas peccando polluatis; sed cordis et
corporis munditiam conservantes, plebibus exemplum