PL 134, col. 29
Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne
bene vivendi praebentes, his quibus praeestis
ducatum ad coelestia regna praebeatis.
CAP. III.-- De ignorantia evitanda, et doctrina servanda.
[(Concil. Tolet. IV, c. 24)] Ignorantia mater cunctorum
errorum. Maxime sacerdotibus Dei vitanda
est, qui docendi officium in populis susceperunt.
Sacerdotes enim legere sanctas Scripturas frequenter
admonet Apostolus, dicens ad Timotheum: Attende
lectioni, exhortationi et doctrinae. Semper permane his [(I Tim., IV, 13)]
.
Sciant igitur sacerdotes Scripturas
et canones, et omne opus eorum in praedicatione et
doctrina consistat, atque aedificent cunctos tam fidei,
scientia quam operum disciplina.
CAP. IV.-- Ut omnes fidem catholicam memoriter teneant.
Primo omnium fidem catholicam omnes presbyteri
et diaconi, seu subdiaconi memoriter teneant.
Ut si quis hoc faciendum praetermittat, quadraginta
diebus a vino se abstineat. Et si post abstinentiam
neglexerit, condemnandum dupliciter in eo sententia.
CAP. V.-- De negligentia cavenda, justitia amplectenda, et vita emendanda.
Nemo clericorum ultra haec quae jussa sunt dissimulet,
aut ullatenus negligere audeat, sed libenter
expleat, et sacramenta divina nequaquam negligenter
contrectet. Ideo tam juvenes quam senes de his,
et de omni conversione sua, ac conversatione et
poenitentia valde esse sollicitos, satisque agere oportet,
ut haec condigne agant, et de reliquo ornent
tam clerici quam saeculares, animas suas ornamentis
dignissimis, dogmatibus scilicet veritatis, decore
pudicitiae, splendore justitiae, candore pietatis,
aliisque omnibus, quibus comptam decet esse rationabilem
mentem. Tum praeterea declinare a consortiis
inhonestis, et infidelibus, et societatem habere
fidelium, atque illos frequentare conventus, in quibus
de pudicitia, de justitia, de pietate tractatur.
Orare semper Deum ex toto corde, et ab ipso petere
quae decet, ipsi gratias agere, et veram poenitudinem
praeteritorum gestorum. Aliquantulum etiam,
si possibile est, per misericordiam pauperum juvare
poenitentiam.
CAP. VI.-- Quibus armis diabolus, et vitia expugnentur.
[(Theodulf. cap. 2)] . Oportet vos assiduitatem
habere legendi, et instantiam orandi. Quia vita viri
justi lectione instruitur, oratione ornatur, et assiduitate
lectionis munitur homo a peccato, juxta
illum qui dicebat: In corde meo abscondi eloquia
tua, ut non peccem tibi [(Psal. CXVIII, 11)]
. Haec sunt
enim arma, videlicet lectio et oratio, quibus diabolus
expugnatur. Haec sunt instrumenta quibus aeterna