PL 134, col. 32

Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne

sibi quispiam passim quocunque tempore
nullam credat inesse fiduciam; praeter Paschale
festum, et Pentecostes venerabile sacramentum:
excepto duntaxat gravissimi languoris incursu, in
quo verendum est ne morbi crescente periculo, sine
remedio salutari fortassis aegrotans, exitio praeventus
abscedat.
CAP. XVIII.-- Qualiter baptismi sacramenta celebrari oportet.
Catechumeni antequam baptizentur, instruantur
qualiter credant, ut sacerdotibus cum baptizantur
respondeant. Qui nullo modo baptizentur nisi
suam confessi fuerint fidem: si facultas loquendi
adfuerit; si autem subito imminente periculo obmutuerint,
per Christianissimos testes eorum fides

examinetur, qui illis antequam obmutuerint, adfuissent.
Et si eorum testimoniis digni inventi fuerint,
baptizentur. Hi vero qui ab infantia muti fuerunt, si
aliquibus nutibus, aut indiciis Christianos se esse
velle, vel baptismum petere videantur, non est illis
vitandum. Pro infantibus vero quibus aetas adhuc
loquendi non est, aliis non abnuimus respondendum,
catholicis tamen. Sed qui pro eis fidem promittunt,
curam et sollicitudinem habere debent, ut illi hoc
impleant quod ipsi pro eis promiserunt. Si autem
religiosi et docti talibus parentes fuerint, quod sit
cum hac protestatione committendi sunt. Qui si
defuerint isti eos frequentius instruant, suisque
beneficiis sapius studeant confortare.
CAP. XIX.-- Item de parvulis aegrotantibus.
[(Theodulf. cap. 17.)] Si parvulus aegrotans ad
quemlibet presbyterorum baptismi gratia de cujuslibet
parochia allatus fuerit, baptismi sacramentum
nullo modo negetur. Si quis hoc munus potenti concedere
detrectaverit, et ille parvulus absque baptismi
gratia mortuus fuerit, noverit se ille qui eum
non baptizavit, pro ejus anima rationem redditurum.
CAP. XX.-- Ut presbyteri absque diaconis baptisma non celebrent.
Ut in nulla ecclesia cujuslibet dioeceseos ubi
baptismus celebratur, presbyter absque diacono
esse reperiatur. Unde omnis presbyter non habens
diaconum, eligat sibi personam, et plebi suae innotescat:
tunc ad pontificem suum consignans deducat,

cujus vitam probatam habeat, et diaconus consecretur.
Quod si distulerit presbyter, dicens eo
quod non habeat talem clericum, episcopus suus
provideat ex ecclesia sua, aut unde voluerit bonam
personam. Tantum est ut sine diacono non sit.
CAP. XXI.-- Quae in ecclesiis recondi liceat.
[(Theodulf. c. 8.)] Videmus crebro in ecclesiis
messes et fenum congeri; unde volumus ut hoc penitus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.