PL 134, col. 33

Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne

observetur, ut nihil in ecclesia, praeter vestimenta
ecclesiastica, et vasa sancta et libros, recondatur.
Si autem tempore persecutionis propter
improbitatem praedonum sua pauperes alimenta
inibi servanda reponunt, non sunt ejicienda: ita
sane ut de eadem ecclesia pace recepta illico transportentur.
Vendendi enim vel emendi ibi nulla
detur licentia. Ne forte si alia ibi quam oportet
negotia exerceantur, a Domino audiamus: Domus
mea, domus orationis est, vos autem speluncam latronum
fecistis [(Luc. XIX, 46)]
.
CAP. XXII.-- Quod in ecclesia convivia et accubitus non fiant.
[(Laodic. c. 27; Trull. c. 72; Aquisg. c. 80.)] Quod non oporteat in Domini ecclesiis convivia quae

vocantur agapae, fieri, nec intra domum Dei comedere,
vel accubitus sternere.
CAP. XXIII.-- Quod in ecclesiis sepulturae non fiant.
[(Theodulfi c. 9.)] Antiquus in his regionibus in
ecclesia sepeliendorum mortuorum usus fuit, et pleraque
loca divino cultui mancipata, et ad offerendas
Deo hostias praeparata, coemeteria sive polyandria
facta sunt. Unde volumus ut ab hac re deinceps
abstineatur, et nemo in ecclesia sepeliatur, nisi
forte talis sit persona sacerdotis, aut cujuslibet justi
hominis, qui per vitae meritum talem vivendo suo
corpori defuncto locum acquisivit. Corpora vero,
quae antiquitus in ecclesiis sepulta sunt, naquaquam
projiciantur, sed tumuli qui apparent profundius in

terra mittantur, et pavimento desuper facto, nullo
tumulorum vestigio apparente, ecclesiae reverentia
conservetur. Ubi vero tanta est multitudo cadaverum,
ut hoc facere difficile sit, locus ille pro coemeterio
habeatur, ablato inde altari, et in eo loco
consituto, ubi religiose et pure Deo sacrificium offerri
valeat.
CAP. XXIV.-- Ut sepulturae non vendantur.
[(Greg. lib. VII, ep. 55.)] Questa nobis est Nereida
clarissima femina, quod ab ea centum solidos pro
filiae suae sepultura fraternitas vestra velit exigere,
atque ei super doloris gemitum majorem dispendii
studeat inferre molestiam. Quod si ita se veritas
habet, quia grave nimis, et procul nimis est a sacerdotis

officio, pretium de terra concessa putredini
quaerere, et de alieno velle facere luctu compendium;
ab hac se patratione fraternitas vestra contineat, et
molesta ei de caetero non existat. Hoc autem vitium
et nos, postquam Deo auctore ad episcopatus honorem
accessimus, de ecclesia nostra omnino vetuimus,
et pravam denuo consuetudinem nequaquam
usurpari permisimus; memores quia dum Abraham
a filiis Emor, hoc est Ephron filio Segor sepulcri
terram pretio ad humandum corpus conjugis postularet,
pretium accipere renuit, ne commodum videretur
de cadavere consecutus. Si ergo tantae considerationis
paganus vir fuit, quanto magis nos, qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.