PL 134, col. 35
Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne
emendare quantocius studeat. Ne cum eadem dioecesis
ab episcopo visitata fuerit, aut cum ipsi ad synodum
venerint, aliquorum iufamia, omnes pariter
adnotentur. Si autem Kalendae in festivis fuerint,
sub sequenti die hoc adimplere non differant.
CAP. XXX.-- Quod nullus absolute clericus ordinetur.
[(Concil. Chalced. c. 6.)] Nullum absolute ordinari
debere presbyterum, aut diaconum, vel quemlibet
in gradu ecclesiastico, nisi specialiter in ecclesia
civitatis, aut possessionis, aut martyrii, aut monasterii
qui ordinandus est, pronuntietur. Qui vero
absolute ordinatur, decrevit sancta synodus irritam
haberi hujuscemodi manus impositionem, et nusquam
posse ministrare ad ordinantis injuriam.
CAP. XXXI.-- Ut singulis ecclesiis sacerdotes ordinentur.
[(Clementis, quae dicitur epist. 2, ad Jacobum.)] Ecclesias per congrua et utilia facite loca, quas
divinis precibus sacrare oportet, et in singulis sacerdotes
divinis orationibus Deo dicatos poni, quos
ab omnibus venerari oportet, et non a quoquam
gravari.
CAP. XXXII.-- De clericis qui loca in quibus ordinati sunt derelinquunt.
[(Concil. Arel. I, c. 21.)] De presbyteris aut diaconis
qui solent dimittere loca sua, in quibus ordinati
sunt, et ad alia loca se transferunt, placuit ut eisdem
locis ministrent quibus praefixi sunt. Quod si
derelictis locis suis ad alium se locum transferri
voluerint, deponantur.
CAP. XXXIII.-- De presbyteris qui pro alterius ecclesia munera promittunt.
[(Theodulf. c. 16.)] Si quis presbyter, vel quislibet
in clero inventus fuerit alicui clerico aut laico deinceps
munera dare, aut promittere, ut ecclesiam
alterius presbyteri subripiat, sciat se pro hac rapina,
et saeva cupiditate, aut gradum amissurum,
aut in carceris aerumna longo tempore poenitentiam
agendo detinendum. Illi vero quem fatigare praesumpserit,
omne damnum quod ei pro hac acciderit
querela, ipsosque actionis sumptus insuper restaurare
cogatur. Nullusque presbyter fidelibus sanctae
Dei ecclesiae de alterius presbyteri parochia, ut ad
suam ecclesiam concurrant relicta propria ecclesia,
et suas decimas sibi dent; sed unusquisque sua
ecclesia, et populo contentus, quae sibi non vult fieri
alteri nequaquam faciat, juxta illud Evangelii: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, haec eadem
facite illis
[(Matth. VII, 12)]
.
CAP. XXXIV.-- Ut nullus oblationes ecclesiae praeter conscientiam episcopi aut det, aut accipiat.
[(Concil. Gangrense c. 7.)] Si quis oblationes ecclesiae
extra ecclesiam accipere vel dare voluerit, praeter
conscientiam episcopi, vel ejus cui hujuscemodi
officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere
concilio, anathema sit.
CAP. XXXV.-- Ut nullus presbyter absque permissu episcopi aliquid in ejus parochia agat.