PL 134, col. 36

Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne

[(Epist. 1, quae Clemen. Romani nomine circumfertur.)] Nullum presbyterum in alicujus episcopi
parochia aliquid agere debere absque permissu docebat,
sed et cunctos presbyteros propriis episcopis
in omnibus absque mora obedientes (instituente
Domino) esse debere docebat. Nullum item aliena
concupiscere, aut praesumere quae eorum erant, sed
unumquemque suis sibique commissis contentum
esse docebat. Neminem etiam alicui aliquid facere,
nisi quod sibi fieri velit instruebat.
CAP. XXXVI.-- Ut nullus clericus mulierem in consortio familiaritatis habeat.
[(Concil. Tolet. II, c. 3.)] Illud praeterea speciali

ordinatione decernimus, quod nec antiqua concilia
in universis pene canonibus siluere, ut nullus clericorum
a gradu subdiaconatus, et supra in consortio
familiaritatis habeat mulierem, vel ingenuam,
vel libertam, aut ancillam: sed si sunt ei hujuscemodi
servitia, matri, vel sorori, aliique cujuslibet
propinquitatis contradat, et quidquid suis manibus
profecerint, proprio Domino deferatur. Aut si propinquitas
memorata deest, alia domus longe ad
earum habitaculum requiratur, eo modo, ut nulla
occasione introeundi domum clericorum feminae
permittantur, unde aut laqueum possit incurrere,
aut noxialis fama innocentis fortassis possit inuri.
Sane deinceps post datam hanc admonitionem quisquis
harum consortio frui voluerit, noverit se non

solum a clericatus officio retrahi, vel ecclesiae foribus
pelli, sed etiam omnium catholicorum, clericorum,
vel laicorum communione privari, nulla
prorsus colloquii consolatione relicta.
CAP. XXXVII.-- Ut clericus nullam conversationem cum muliere post denominationem habeat.
[(Vide Riculfum in c. 15.)] Ut si cui sacerdoti ex
qualibet muliere denuntiatum fuerit, ut exinde suspicio
malae opinionis efficiatur, nullam cum ipsa
habeat conversationem, neque secretam, neque patentem.
Si deinceps inventus fuerit, post secundam
et tertiam contestationem ut contemptor gradus sui
periculum sustineat.
CAP. XXXVIII.-- Qualem professionem presbyteri et diaconi faciant, quando ordinantur.

[(Concil. Tolet. IV, cap. 26)] . Quando presbyteri et
diaconi per parochias constituuntur, oportet eos
primum professionem episcopo suo facere, ut caste
et pure vivant sub Dei timore, et ut eos talis professio
alligatos sanctae disciplinae retineat.
CAP. XXXIX.-- Item qualem episcopus diaconum faciat.
A praesenti die episcopis omnibus dicatur, ut
nullum facere diaconum praesumant, nisi qui se
caste victurum promiserit.
CAP. XL.-- Ut clerici episcopis suis obtemperent.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.