PL 134, col. 37
Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne
[(Concil. Carthag. c. 31)] Item placuit, ut quicunque
clerici vel diaconi pro necessitatibus ecclesiasticarum
rerum non obtemperaverunt episcopis suis,
volentibus eos ad honorem ampliorem in sua ecclesia
promovere, nec illic ministrent in suo gradu
unde noluerunt recedere.
CAP. XLI.-- Quod nullus clericus die Dominico aliquod saeculare negotium audeat vindicare.
[(Concil. Tarracon. c. 4.)] Ut nullus presbyterorum
vel clericorum die Dominico propositum cujuscunque
causae negotium audeat vindicare, nisi hoc
tantum, ut Deo statuta solemnia peragant. Caeteris
vero diebus, cohibentibus personis, illa quae juxta
sunt habeat licentiam judicandi, exceptis criminalibus
negotiis.
CAP. XLII.-- Ut clericis ludicris spectaculis non intersint.
[(Concil. Laodicense c. 54.)] Non oportet ministros
altaris, vel quoslibet clericos spectaculis aliquibus,
quae aut in nuptiis, aut in scenis exhibentur, interesse,
sed antequam thymelici ingrediantur, surgere
eos de convivio, et abire debere.
CAP. XLIII.-- Ut clerici per plateas, vel andronas, vel nundinas non ambulent.
[(Concil. Carthag. IV, c. 47, 48; Carth. III, c. 27.)] Clerici per plateas, vel andronas, aut nundinas non
ambulent, et ad forum, vel tabernas non accedant
absque certa corporis vel officii sui necessitate, vel
si fuerint peregrinatione compulsi; nec ibi comedere
aut bibere praesumant.
CAP. XLIV.-- Item clericum scurrilem puniendum.
[(Concil. Carthag. IV, c. 60.)] Clericum scurrilem,
et verbis turpibus jocularem, ab officio retrahendum
censemus.
CAP. XLV.-- Item clericus adulator et proditor degradetur.
[(Ibid., c. 56.)] Clericus qui adulationibus et proditionibus
vacare deprehenditur, degradetur ab officio.
CAP. XLVI. Clericus inter epulas cantans similiter.
[(Ibid., c. 61.)] Clericus inter epulas cantans, supradictae
sententiae severitate coercendus.
CAP. XLVII.-- Quibus negotiis se miscere debeant.
[(Refertur tanquam Melchiad. distinct. 88, c. Decrevit.)] Decrevit Nicaena synodus nullum clericum
aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus
se miscere, nisi forte episcopus civitatis ecclesiasticarum
rerum sollicitudinem habere praecipiat, aut
pupillorum et orphanorum, aut viduarum. Ubi liquido
patet, quia alia sunt negotia saecularia, et alia
ecclesiastica.
CAP. XLVIII.-- Ut clerici auguria non credant, nec divinationes exquirant.
[(Concil. Tolet. IV, c. 29.)] Si quis episcopus aut
presbyter, sive diaconus, vel quilibet ex ordine clericorum