PL 134, col. 41

Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne

gaudete, ut in revelatione gloriae ejus gaudeatis
exsultantes. Si exprobramini in nomine Christi,
beati eritis. Nec pro aliqua cupiditate, vel segnitie,
aut metu, haec quae vobis facienda, vel dicenda
sunt, dimittatis. Nec a populi increpatione, si deviaverit,
ullo modo cessetis. Nemo autem vestrum patiatur
quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut
alienorum appetitor: si autem ut Christianus, non
erubescat; glorificet autem Deum in isto nomine,
quia scriptum est: Beati qui persecutionem patiuntur
propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum [(Matth. V, 16)]
.
Cavete, quia propter justitiam
dixit. Nam qui pro aliquo crimine patitur, ob hoc
non erit beatus.
CAP. LXVII.-- Quod cum excommunicato non sit orandum.
[(Canon. 11 apost.)] Si quis cum excommunicato
saltem in domo simul oraverit, iste communione
privetur.
CAP. LXVIII.-- Quod oblationes discordantium, vel pauperes opprimentium refutandae sint.
[(Concil. Carthag. IV, cap. 93 et 94.)] Oblationes
discordantium fratrum, neque in sacrario, neque
in gazophylacio recipiantur. Eorum etiam qui pauperes
opprimunt, donaria a sacerdotibus refutanda
sunt.
CAP. LXIX.-- Ut ebrietas vetetur.
[(Concil. Agathens. c. 41.)] Ante omnia clericis vetetur
ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac
nutrix est. Itaque eum quem ebrium fuisse constiterit,

ut ordo patet, aut trium dierum spatio
a vino statuimus submovendum, aut corporali subdendum
supplicio. Quod si hoc in usum assumpserit,
excommunicatio proteletur; si vero corrigi
non potuerit, a sacerdotali ordine repellatur.
CAP. LXX.-- Qualiter singulis feriis agendum sit.
[(Concil. Carthag. IV, c. 74.)] Qui die Dominico
studiose jejunat, non credatur catholicus. Et nullum
negotium, nullumque opus servile eodem die
fiat. Quinta feria quisquis non est jejunandus,
ut inter jejunium Christianorum et gentilium, catholicorum,
atque haereticorum discretio sit.
Nam dies Dominicus, et quinta feria jure solemniores
prae caeteris habentur; eo quod Die Dominico Dominus
Jesus Christus, devicto mortis equuleo, resurrexit

a mortuis; sive quia eo die gratia Spiritus sancti
post ascensionem ad coelos, inflammavit discipulos,
eis mittens tradidit charismatum dona. Quinta feria
autem cum eisdem discipulis ultimae coenae mysteria
celebravit. Nec multo post eodem die revolvente
illis viventibus ad coelos ascendit; ipso etiam
die chrisma conficitur; eodem quoque die poenitentes
reconciliantur. [(Innocent. I, epist. 1, c. 4.)]
Quarta vero, sexta et septima feria prae caeteris
jejunandum est, quia quarta feria Judas de proditione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.