PL 134, col. 42

Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne

Salvatoris cum Judaeis statuit; sexta autem
Christus crucifixus est; Sabbato quidem inter metum
et spem apostoli tristem duxere diem, dubii
aliquantulum de Resurrectionis gloria permanentes.
Qui ergo istis tribus diebus in crapula, vel
epulis absque magna interveniente festivitate, vel
necessitate fuerit, videtur aut cum tradente tradere,
vel cum crucifigentibus crucifigere, aut apostolorum
injurias deridere. Nam qui vult de Domini
cum ipsis resurrectione gaudere, tristari
quodammodo cum ipsis debet de passione.
CAP. LXXI.-- Quod die Dominico stantes oremus.
[(Nicaenum concil. I, c. 20.)] Quoniam sunt quidam
in die Dominico ad orationem genu flectentes,

et in diebus Pentecostes, ut omnia in universis
locis consonanter observentur, placuit sancto concilio,
stantes in his diebus Domino vota persolvere.
CAP. LXXII.-- Ut sacerdotes admoneant populum, qualiter festis diebus se habeant.
Sacerdotes admoneant populum ut in diebus festis
non vacent conviviis malis et jocis turpibus,
sed orationibus.
CAP. LXXIII.-- Quibus festis populus communicet.
[(Conc. Agath. c. 18.)] Saeculares vero qui Natalem
Domini, Pascha et Pentecosten non communicaverint,
catholici non credantur, nec inter catholicos
habeantur.
CAP. LXXIV.-- Si sacrificium per negligentiam ceciderit.

Si cui sacrificium per negligentiam ceciderit,
aut lingua lambat, ut nihil inde remaneat aut
diebus quadraginta jejunet. Si autem per negligentiam
alterius hoc factum fuerit, poeniteat ipse
cujus est negligentia. Locus autem in quo ceciderit,
aut igne succendatur, aut penitus extergatur,
et quod extersum fuerit, comburatur.
CAP. LXXV.-- Si vomitus infra tres dies post communionem negligenter evenerit.
Si quis post accepta sacrosancta mysteria infra
tres dies vomitum per negligentiam fecerit,
si presbyter est, quadraginta diebus poeniteat;

caeteri secundum proprium ordinem judicentur.
Et quidquid rejectum fuerit, comburatur.
CAP. LXXVI.-- Ut energumeni non communicent, et balnea in sacratis aquis non faciant.
Nulli liceat porrigere corpus, vel sanguinem
Domini nostri Jesu Christi energumenis, donec
in eadem passione sunt, nisi forte discrimen mortis
incurrerint; nam cum criminosis talia sacramenta
vetentur, quanto magis illis quos ipse auctor
criminis invadit? Si autem divina misericordia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.