PL 134, col. 44
Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne
offertur, angelorum frequentia inesse non dubitatur,
periculosum est tale aliquid dicere, vel agere
quod loco non convenit: si enim Dominus illos
de templo ejecit, qui victimas quae sibi offerentur,
emebant vel vendebant, quanto magis illos
iratus inde abjiciet, qui mendaciis, vaniloquiis,
risibus, et hujuscemodi nugis locum divino cultui
mancipatum foedant?
CAP. LXXXI.-- De doctrina virorum et mulierum.
[(Concil. Carthag. IV, c. 98; Ibid., c. 99.)] Laicus
praesentibus clericis, nisi ipsis probantibus docere
non audeat. Et mulier, quamvis docta et sancta,
viros in conventu docere non audeat vel praesumat.
CAP. LXXXII.-- Item de indumentis eorum.
[(Concil. Gang. cap. 12; Ibid., c. 13.)] Si quis
virorum propter continentiam, quae putatur, amictu
pallii utitur, quasi per hoc habere se justitiam
credens, et despicit eos qui cum reverentia
birris, et aliis communibus solitis utuntur vestibus,
anathema sit. Similiter et mulier quae propter
continentiam, quae putatur, habitum mutat,
et pro solito muliebri amictu virilem sumit, anathema
sit.
CAP. LXXXIII.-- Ut natalitia seu nuptiae in Quadragesima non fiant.
[(Concil. Bracar. c. 48.)] Quod non oporteat in
Quadragesima martyrum natalitia celebrare; sed
eorum in Sabbato et Dominico die tantum memoria
fieri. Nuptiae vero aut natalitia iisdem diebus
nullo modo celebrentur.
CAP. LXXXIV.-- De jejunio Quadragesimali.
[(Concil. Agath. cap. 12.)] Placuit etiam ut omnes
Ecclesiae, exceptis diebus Dominicis, in Quadragesima,
etiam die Sabbati, sacerdotali ordinatione,
et discretione communicationis debeant
jejunare.
CAP. LXXXV.-- Item de observatione ejusdem.
[(Concil. Laod. cap. 50.)] Quod non oporteat in
Quadragesima in ultima septimana, quintae feriae
jejunium solvere, totamque Quadragesimam sine
veneratione transire, magisque conveniet omnem
Quadragesimam districto venerari jejunio.
CAP. LXXXVI.-- Item unde supra.
[(Tolet. IV, c. 4.)] Quidam in die ejusdem Dominicae
passionis ad horam nonam jejunium solvunt,
conviviis abstinent. Et dum sol ipse eodem
die tenebris palliatus lumen subduxerit, ipsaque
elementa turbata moestitiam totius mundi ostenderint,
illi jejunium tanti diei polluunt, epulisque
inserviunt. Et quia totum eumdem diem universalis
Ecclesia propter passionem Domini in moerore,
et abstinentia peragit, quicunque in eo jejunium,
praeter parvulos, senes et languidos, ante
peractas indulgentiae preces resolverit, a paschali
gaudio depellatur, nec in eo sacramentum corporis,