PL 134, col. 45
Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne
et sanguinis Domini percipiat, qui diem passionis
ipsius per abstinentiam non honorat.
CAP. LXXXVII.-- De jejunio Quatuor Temporum.
[(Calixti papae quae dicitur epist. 1.)] Jejunium quod
ter in anno apud nos celebrare didicistis, convenientius
nunc per quatuor tempora fieri dicimus;
ut sicut annus per quatuor volvitur tempora, sic et
nos quaternum agamus solemne jejunium per quatuor
tempora, juxta prophetae Zachariae vocem, qui
ait: Haec dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti,
et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium
decimi erit domui Judae in gaudium et laetitiam,
et solemnitates praeclaras: veritatem tamen et pacem
diligite, dicit Dominus exercituum [(Zachar. VIII, 19)]
.
In hoc ergo omnes nos unanimes oportet esse, ut
secundum apostolicam doctrinam: Idipsum dicamus
omnes, et non sint in nobis schismata [(I Cor. I, 10)]
.
CAP. LXXXVIII.-- Jejunium ecclesiasticum non dissolvendum.
[(Gang. concil. c. 19.)] Si quis eorum qui continentiae
student, absque necessitate corporea tradita in
commune jejunia, et ab Ecclesia custodita superbiendo
dissolvit, stimulo suae cogitationis impulsus, anathema
sit.
CAP. LXXXIX.-- Ut poenitentibus infirmis oleum sanctificatum non infundatur.
[(Innocent I, epist. ad Decentium c. 8.)] Poenitentibus
istud infundi non potest, quia genus est sacramenti.
Nam quibus reliqua sacramenta negantur,
quomodo unum genus putatur posse concedi?
CAP. XC.-- Qualiter presbyteri erga poenitentes agant.
Non debet presbyter injungere poenitentiae leges
sine aliquo respectu personae, aut causae; sed tempora
poenitentiae aut reconciliationis episcopi arbitrio
concedat. Et, ut presbyter inconsulto episcopo
non reconciliet poenitentem, nisi episcopo permittente;
sed potius presbyteri qui in plebibus ordinantur,
providentiam magnam habeant, ne eorum parochiani
in criminalia incidant delicta. Quod si evenerit,
tam ab ipsis, quam ab omnibus vicinis diligenter
qualiter acta sunt, inquirant, et scriptis notare
non differant, eosque admonere frequenter studeant,
ut ad pacis et poenitentiae satisfactionem
citissime currant, et cum ipsis primus ejusdem
plebis presbyter, aut qui doctor post ipsum fuerit,
veniat, idemque quod scripserat, secum afferat.
Quod si iidem poenitentes venire distulerint,
ipse in capite jejunii ad primam ejusdem episcopi
sedem esse nullo modo cum eodem dissimulet scripto,
suoque suggerat episcopo, ut quod ei exinde
agendum sit, consideret. Si autem etiam poenitentes
adfuerint, leges, quae illis poenitentiae imponuntur,
rursus describat, curamque et sollicitudinem erga
eos maximam gerat, ut eorum conversationem plenissime
cognoscere possit. Quod si obnixe aliquem
poenitentiae viderit incumbere, aut debilitate incurrente
periculum speret, aut si infirmitas quemquam