PL 134, col. 47
Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne
et in eo permanserit, sciat se auctoritate
canonica anathematis vinculo esse innodatum. Consentientes
vero atque consiliantes, etiam anathematis
vinculo implicentur. Si autem ii, qui conjuncti sunt,
admoniti declinaverint, et ab alterutro fuerint divisi,
poenitentiae submittantur, ut episcopus loci praeviderit.
Similiter illi qui in hoc consiliati fuerint, vel
aliquam habuerint portionem. Quicunque vero sacerdotum
vel clericorum in talibus assensum praebuerit,
aut communicaverit eorum consortio, condemnatus,
sacerdotii, vel ministerii sui honore privetur.
CAP. XCVI.-- Qeualiter unusquisque docendus sit.
[(Theodulf. c. 21.)] Cum ergo omnium sanctarum
Scripturarum paginae instrumentis bonorum operum
refertae sint, et per sanctarum Scripturarum campos
possint inveniri arma quibus vitia comprimantur,
et virtutes nutriantur; licuit nobis huic nostro
Capitulari inserere sententiam cujusdam Patris [(S.
Benedict. Regul. cap. 4)] de instrumentis bonorum
operum, in qua magna brevitate quid agi quidve
vitari debeat continetur. In primis Dominum Deum
diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute,
deinde proximum tanquam seipsum. Deinde non
occidere: non adulterare: non facere furtum: non
concupiscere: non falsum testimonium dicere: honorare
omnes homines; et quod sibi quis fieri non
vult, alteri non faciat. Abnegare semetipsum sibi,
ut Christum sequatur, corpus castigare: delicias
non amplecti. Jejunium amare; et pauperes recreare:
nudum vestire; infirmum visitare, mortuum
sepelire, dolentem consolari. A saeculi actibus
se facere alienum; nihil amori Christi praeponere.
Iram non perficere, iracundiae tempus non reservare.
Dolum in corde non tenere. Pacem falsam
non dare; charitatem non derelinquere. Non jurare,
ne forte perjuret. Veritatem ex corde et ore proferre:
malum pro malo non reddere; injuriam non
facere, sed et factam patienter sufferre: inimicos
diligere; maledicentes non maledicere, sed magis
benedicere: persecutionem pro justitia sustinere.
Non esse superbum, non vinolentum, non multum
edacem, non somnolentum, non pigrum, non murmurosum,
non detractorem. Spem suam Deo committere,
bonum aliquid in se cum viderit, Deo applicet,
non sibi; malum vero semper a se factum
sciat, et sibi reputet. Diem judicii timere: gehennam
expavescere; vitam aeternam omni concupiscentia
spiritali desiderare; mortem ante oculos
quotidie suspectam habere; actus vitae suae omni
hora custodire. In omni loco Deum prospicere. Cogitationes
malas cordis sui advenientes mox ad
Christum allidere, et seniori spiritali patefacere. Os
suum a malo vel a pravo eloquio custodire. In omni
loco Deum prospicere. Multum loqui non amare;
verba vana aut risui apta non loqui; risum multum
aut excussum non amare; lectiones sanctas libenter
audire, orationi frequenter incumbere. Mala sua
praeterita cum lacrymis, vel gemitu quotidie in oratione