PL 134, col. 48

Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne

Deo confiteri, et de ipsis malis emendare:
desideria carnis non perficere: voluntatem propriam
odire: praeceptis sacerdotis et praeceptoris in
omnibus obedire, etiamsi ipse aliter, quod absit,
agat; memores illius Dominici praecepti: Quae dicunt
facite; quae autem faciunt facere nolite [(Matth.
XXIII, 3)]
. Non velle dici sanctum antequam sit, sed
prius esse, quod verius dicatur: praecepta Dei factis
quotidie studeat adimplere; castitatem amare;
nullum odire, zelum et invidiam non habere; contentionem
non amare; relationem fugere; seniores
venerari, juniores diligere; in Christi amore pro inimicis
orare; cum discordantibus ante solis occasum
in pacem redire, et de Dei misericordia nunquam
desperare.
Ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis, quae
cum fuerint a nobis diu noctuque incessabiliter adimpleta,
et in die judicii reconsignata, illa retribuentur
nobis a Domino recompensabiliter, quae ipse
promisit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his
qui diligunt eum [(I Cor. II, 9)]
.
CAP. XCVII.-- Ut orationem Dominicam et Symbolum memoriter teneant.
[(Theodulf. c. 22.)] Commonendi sunt omnes fideles,
ut generaliter a minimo usque ad maximum
orationem Dominicam, et symbolum memoriter teneant;
et dicendum eis quod in his duabus sententiis
omne fidei Christianae fundamentum incumbit,
et nisi qui has duas sententias memoriter tenuerit,

et ex toto corde crediderit, et in oratione saepissime
frequentaverit, catholicus esse non poterit. Constitutum
namque est, ut nullus chrismetur, neque
baptizetur, neque a lavacro fontis alium suscipiat,
neque coram episcopo ad confirmandum quemlibet
teneat, nisi symbolum et orationem Dominicam
memoriter tenuerit, exceptis his quos ad loquendum
aetas minime perduxit.
CAP. XCVIII.-- Ut hos canones nullus refutare praesumat.
[(Gelasius I, epist. 9.)] Cumque nobis contra salutarium
reverentiam regularum cupiamus temere
nihil licere, et cum Sedes apostolica superior his
omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus

sunt praefixa, pio devotoque studeat tenere proposito,
satis indignum est quemquam vel pontificum,
vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare,
quam beati Petri sedem et sequi videat, et
docere [(Ex Julii 1, epist. 1, c. 4, ea Gelasius mutuatus
est)] , satisque conveniens sit, ut totum corpus
Ecclesiae in hanc sibimet observationem concordet,
quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiae
totius posuit principatum.
CAP. XCIX.-- Ut quae statuta sunt, nullo modo immutentur.
Haec vero statuta nulla debent improbitate convelli,
nulla novitate mutari, quia alia ratio est saecularium,
alia divinorum.
CAP. C.-- Quod scire etiam nos oporteat quae in sacris Scripturis recipienda sint, quaeve refutanda.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.