PL 134, col. 54
De pressuris ecclesiasticis (Atto Vercellensis), J. P. Migne
se isti, quia revera persequentur, et perseverantes
in fine feliciter coronabuntur. Nullo ergo
in tempore sanctae Ecclesiae deficiet fundamentum,
quotidie, Deo gratias, accipit incrementum. Nec
deerunt ei persecutores, fidelium videlicet saevissimi
laceratores, qui eos post multas tribulationes ad
aeternam pervenire faciant felicissimam remunerationem.
Hujusmodi etiam verba Dominus explanare
videtur, cum ait apostolis: Ecce mitto vos sicut
oves in medio luporum: estote ergo prudentes sicut
serpentes, et simplices sicut columbae [(Matth. X, 16)]
,
etc. Usque ad illud: Qui autem perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit [(Matth. XIV, 13)]
.
Ii procul dubio erant domus illa, Ecclesia quidem,
quae variis fluctuationibus concussa supra
petram tamen aedificata, non est repulsa, sed
in fidei perdurat constantia. Hoc quoque ipsi
sancti apostoli, caeterique sanctarum Ecclesiarum
doctores, Dominicum intendentes praeceptum, et se
ad passionum tolerantiam praeparabant, et alios
constantissime invitabant. Ipsos etiam persecutores
modeste arguebant, insipientes docebant, et
duritiam cordis eorum vehementer exprobrabant;
unde ut quosdam ipsorum aliquando a perversitatibus
mirabiliter corrigebant, quosdam vero adversum
se potius irritabant. Quod et hodie agitur in
sancta Ecclesia, ut dum malorum a rectoribus corripiuntur
mores, ipsi quoque suos persequuntur
doctores, et ut ecclesiasticam valeant effugere disciplinam
[pastorum non metuunt infamare vitam.
Sed hoc sancti Patres sagacissime] considerantes,
ideo inviolabile pastorum sanxerunt privilegium
[permanere, ne superbientes et vecordes] eos ullo
modo auderent despicere, vel ipsorum praecepta
contemnere. Quomodo enim praesules caeterorum
possunt culpas arguere, si illi eos audent infestare?
Et ideo illos non leviter accusandos, vel calumniandos
sanctorum statuta Patrum pleniter interdicunt;
nec aliquem ad eorum accusationem sancti canones
admittunt, nisi qui vita et moribus fideli examinatione
dignis sacerdotibus coaequandus inveniatur.
Sed nec ideo ipsos impune transire sanxerunt, si
crimina quae Sacerdotibus objicere non metuunt,
approbare non possunt: eamdem accusatoribus reprobatis
imponentes jacturam, quam convicti pati
debuerant accusati; nullamque accusationem contra
se prolatam suscipere vel defendere debere, nisi
data ad invicem cautione; neque judicari nisi scriptis,
prudentissime statuerunt. Ipsamque cautionem,
si vi, aut metu, vel dolo exorta fuerit, nullum
dicunt robur habere.
Judicandi quoque pariter, et accusandi in uno
eodemque negotio, cujuscunque auctoritatis persona
sit, omnimodis excluserunt licentiam. Locum
etiam et tempus in quo haec debeant ventilari, insuper
et personam ad cujus pertineant audientiam,
sagassissime indixerunt. Nec judicum valere sententiam
asserunt, nisi illorum qui ab ipsis electi fuerint
accusatis. Induciam quoque suum pertractandi