PL 134, col. 55

De pressuris ecclesiasticis (Atto Vercellensis), J. P. Migne

responsum propter innocentium simplicitatem,
et improborum argumentosa machinamenta non
modicam concesserunt. Damnari etiam eos absque
sanctae Romanae Sedis auctoritate interdixerunt omnino;
quamvis audire, vel discutere metropolitanis
una cum consensu omnium comprovincialium episcoporum
sit licentia attributa.
Sed ne aliquid enormiter loqui videamur, sanctorum
Patrum institutionibus ea quae jam diximus
interim affirmemus. Sanctissimus quippe martyr
Alexander ac Romanus papa ait [(epist. 1)] : « Si quis
erga episcopum vel actores Ecclesiae quamlibet
querelam justam se habere crediderit, non prius
primates aut alios judices quam ipsos a quibus
se laesum existimat, conveniat familiariter: et non

tantum semel, sed saepissime, ut ab eis aut suam
justitiam, aut justam accipiat excusationem. »
Item Anacletus [(epist. 2)] : « Si enim sine crimine sacerdos
eligi praecipitur, nullatenus ab hominibus
criminibus irretitis accusari aut calumniari permittitur,
nec ab aliis quam ab his qui sine crimine
sunt, et juxta electionem, si necessitas fuerit,
aut ipsi volendo Domino servire elegerint, sacerdotesque
sine crimine fieri, et ordinari possint,
et tales per omnia fuerint, quales eligi sacerdotes
jubentur. » Eutychianus [(epist. 2)] : « Quisquis
ille est qui crimen intendit, in judicium veniat
nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat,
custodiae similitudinem, habita tamen dignitatis existimatione,
patiatur, ne forte noverit sibi attributam

licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam
poscat similitudo supplicii. » Rursus isdem Alexander [(epist. 1)] :
« Similiter si hujusmodi personis
quaedam scripturae quoquo modo per metum, aut
fraudem, aut per vim extortae fuerint, vel ut se liberare
possent, quocunque ab eis conscriptae, vel
roboratae fuerint ingenio, ad nullum eis praejudicium
aut nocumentum provenire censemus. » Fabianus [(epist. 2)] :
« Nec ullus unquam praesumat accusator
simul esse et judex et testis, quoniam in omni
judicio quatuor personas necesse est semper adesse:
id est, judices electos, et accusatores, ac defensores,
atque testes. » Felix quippe ait [(epist. 2)] : « Si
quis episcopus ab illis accusatoribus qui recipiendi
sunt, fuerit accusatus, postquam ipse ab eis charitative

conventus fuerit, ut ipsam causam emendare
debeat, et eam corrigere noluerit; non olim, sed
tunc ad summos primates causa ejus canonice deferatur,
qui in congruo loco infra ipsam provinciam
tempore congruo, id est autumnali, vel aestivo, concilium
regulariter convocare debebunt, ita ut ab
omnibus ejusdem provinciae episcopis inibi audiatur.
Quo ipse et regulariter convocatus, si eum infirmitas,
aut alia gravis necessitas non detinuerit,
adesse debebit; quia ultra provinciae terminos accusandi
ante licentia non est, quam audientia rogetur. »
Item Gaius [(epist. unica)] : « Nemo unquam
episcopum apud judices saeculares aut alios clericos
accusare praesumat. » Zephyrinus [(epist. 1)] : « Nullum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.