PL 134, col. 56

De pressuris ecclesiasticis (Atto Vercellensis), J. P. Migne

eorum sententia non a suo judice dicta constringat. »
Et idem: « Duodecim judices quilibet
episcopus accusatus, si necesse fuerit, eligat, a quibus
ejus causa juste judicetur; nec prius audiatur
aut excommunicetur vel judicetur, quam ipsi per se
eligant. » Et Felix: « De induciis vero episcoporum
super quibus consuluistis, diversas a Patribus regulas
invenimus institutas. Quidam enim ad repellenda
imperitorum machinamenta, et suas praeparandas
responsiones, et testes confirmandos, et consilia
episcoporum, atque amicorum quaerenda, annum
et sex menses mandaverunt concedi; quidam
autem annum in quo plurimi concordant. Minus
vero quam sex menses non reperi. » Rursus Zephyrinus [(ibid.)] :
« Patriarchae vero vel primates

accusatum discutientes episcopum, non ante sententiam
proferant finitivam, quam apostolica fulti
auctoritate, aut reum seipsum confiteatur, aut per
innocentes et regulariter examinatos convincatur
testes, qui minori non sint numero quam illi discipuli
fuerunt, quos Dominus adjumentum apostolorum
eligere praecepit. » Id est, septuaginta duo.
Multos etiam et alios sanctae Ecclesiae doctores in
his omnibus assentire, canonum edicta patenter
ostendunt; sed nunc quod absque injuria sanctae Dei
Ecclesiae dicere non possumus, heu! in tantum hoc
aboletur, ut in ordinata etiam accusatione vix locus
maneat legitimae defensionis. Nec approbanda judicant
quae inique objiciunt, sed tantummodo vindicare
quaequae illata quaerunt. Quod si de defensione

apud eos quaeritur, omni synodali censura postposita,
suis adinventionibus talem fieri dijudicant,
quam accusati implere minime valeant, vel quae illos
jure officii omnino impediant, ut in sacerdotes
Dei liberius saeviant. Quippe, cum secundum beatum
Paulum apostolum ipsi sibi sint lex [(Rom. II, 14)] ,
accusatores, judices et testes, non ratione sed vi
ipsi [simul] existunt. Satisfactionem igitur accusati
sacerdotis [sub jurejurando minime dicunt valere,
nisi plures etiam sacerdotes secum] compellat jurare,
inique hoc assumentes in testimonium, quod
factum se legisse jactant in actibus Romanorum
pontificum. Nam quod de Damaso et Sixto, atque
Symmacho venerabilibus pontificibus invenitur, eo
quod dum a quibusdam perversis de criminibus accusarentur,

collectis episcoporum conciliis synodice
purgati sunt, hoc se his verbis penitus intelligere
fatentur, quod omnes praedicti episcopi cum ipsis
pontificibus, pro illatis jurassent criminibus, quasi
non eos propria tantummodo absolveret satisfactio,
nisi hoc etiam praedictorum confratrum firmaret
juratio. Nobis tamen quod sic intelligendum sit,
revera non patet. Plane enim a praedictis episcopis
praedictos pontifices purgatos accipimus, si ipsorum
suggestione, propria tantummodo satisfactione ipsis
etiam faventibus, eos alienos a criminibus fuisse
firmatum est. Sed si pro alicujus justi innocentia
alicui placuit sacramentum praebere charitatis causa
ut eum vel sic a persequentibus liberaret, omnimodis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.