PL 134, col. 915

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

Tuae non immemor piae petitionis, o charissima
mater, tibi, ut rogasti, scribere studui. Novi enim
ardorem animi tui erga Scripturas divinas, novi
tibi inesse studium legendi, et implendi ea quae
legis. Memor igitur sum lacrymarum tuarum, et
omnis studii tui, quod in te saepe perspexi, dum
tecum de animae tuae sermocinarer profectu, et idcirco
me non piguit, hoc, quod mihi tua suggerere
studuit charitas, adimplere, quatenus et tu ex hac
ipsa admonitione in Deum gradatim amore proficias,
et ego tuae mercedis effici merear particeps. Scio
vero non mediocriter esse beatum, qui se solummodo
Domino adjuvante salvat, sed novi multo beatiorem
esse, qui secum alios ad coeleste regnum
trahere festinat. Quapropter hortor tuam eximiam

dilectionem, ut hanc admonitionem subinde legas,
et memoriae commendes, atque opere compleas, ut
aliis bonum demonstrando, et te, et alios salves; ut
de tuo, et aliorum profectu felicem remunerationem
a sponso tuo immortali recipere merearis. Mente solerti

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.