PL 134, col. 916

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

pertracta, ne hoc agas, unde tuo coelesti sponso
displiceas, quia ipse tibi, si bene, ut coepisti, perseveraveris,
inauditam laetitiam, invisum gaudium cum
caeteris condonabit sanctis, Paulo apostolo affirmante,
qui dicit: Quod oculus non vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit; quae praeparavit
diligentibus se Deus [(I Cor. II, 9)]
. Festina igitur ad
illud gaudium, ad illam laetitiam, in qua multi sanctorum
requiescunt. Considera, Deo dilecta, quanta
sit felicitas Dei vultum sine defectu cernere, sanctorum
angelorum choris interesse, cum sanctorum
hominum multitudine sine fine gaudere, et ad hanc
gressibus virtutum quotidie appropinquare stude, et
ut ad ea, quae commemoravi recto tramite pergas,
citiusque pervenire queas, hanc tuae beatitudini

admonitionem conscripsi, per quam non de una
solummodo virtute, sed de multis te cupio admonere
virtutibus. Quem sermonem ideo singulari numero admonitionem
voco, quia quamvis multae sint virtutes,
et innumerabilia hortamenta, ad unam tamen

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.