PL 134, col. 926
De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne
Frater interrogavit alium senem dicens: Pater,
quid faciemus? dicit ei senex: Flere debemus semper.
Contigit autem aliquem senem mori aliquando
et postmodum in se ipsum reverti, et interrogavimus
eum dicentes: Quid vidisti, abbas? Et narravit
nobis plorans: Audivi illic vocem sine cessatione
dicentem: Vae mihi, vae mihi! Sic et nos semper
dicere debemus. Aptissime vero in his possumus
cognoscere, quare nobis semper flere conveniat,
scilicet ne post hujus vitae discessum in luctum veniamus
aeternum. Utile namque consilium est, hic
ad tempus deplorare, quia haec vita brevis est, labens
est, misera est, cito transitura est; illa alia
vita nullum terminum habet, nunquam finietur: et
sicut sancti sine fine gaudebunt cum angelis in coelo,
sic et peccatores sine fine cruciabuntur cum diabolo
in inferno. Quod si lacrymas statim, ut volumus,
invenire non possumus, non deficiamus
orando, persistamus in precibus, quia Dominus nobis
facile potest lacrymas dare. Multi enim volunt
lacrymas habere, sed non statim, ut volunt, illas
inveniunt. Unde in vita sanctorum patrum scriptum
est: Interrogavit frater quidam senem dicens:
Desiderat anima mea lacrymas habere, sicut audio
senes lacrymantes, et non veniunt mihi, et tribulatur
anima mea. Et dicit ei senex: Filii Israel post
quadraginta annos intraverunt terram promissionis,
ad quam si perveneris, jam nullum timebis bellum.
Ita enim vult Deus affligi animam, ut semper desideret
ingredi in illam terram. Dicebat etiam de beato
Arsenio, quod toto tempore vitae suae sedens, ad opus
manuum suarum pannum habebat ante se propter
lacrymas, quae crebro cadebant ex oculis ejus. Haec
ergo nos audientes, o charissima mater, quantum
debeamus nos praeparare ad lamenta, pensemus.
Quod si illi tam sancti et justi, et Dei per omnia
facientes voluntatem, sic se mortificabant, quanto
magis nos, qui peccatores sumus, flere et lugere
debemus? Pensare debemus diem mortis nostrae, et
diem judicii. Pensare etiam, qualis discussio ibi
erit. Audiamus, quid beatus Ammon fratri se interroganti
respondit. Frater interrogavit abbatem Ammonem
dicens: Dic mihi aliquid verum. Dicit ei
senex: Vade, talem fac cogitationem tuam, quemadmodum
faciunt iniqui, qui sunt in carcere. Illi
enim interrogant, ubi sit judex, et quando sit venturus,
et in ipsa exspectatione poenas suas deplorant.
Ita et monachus debet esse semper suspectus
de morte, et objurgare animam suam dicendo: Vae
mihi, vae mihi! Quomodo habeo astare ante tribunal
Christi, et quomodo habeo actuum meorum ei reddere
rationem? Si igitur sic semper meditatus fueris,
poteris salvus esse, atque compunctus. Et tu,
o mater fidelis, haec audiens fac, sicut iste servus
Dei hortatur. Cogita de poenis inferni: vermis non
morietur, ignis non exstinguetur, luctus nunquam
cessabit, poena nunquam finietur. Et si semper tu
haec cogitaveris, salvaberis. Recole igitur semper
illud, quod abbas Helias dixit: Ego tres causas timeo: