PL 134, col. 927

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

primam, quando egressura est anima mea de
corpore; secundam, cum occursurus sum Deo; tertiam,
quando adversum me est proferenda sententia.
Et tu, o mater, omnia haec meditare, haec cogita,
haec tracta sollicite, ut inferni laqueos evadere
possis, et ad regna coelorum merearis conscendere.
Lugendum hic est, quia scriptum est: Beati, qui
lugent, quoniam ipsi consolabuntur [(Matth. V, 5)]
.
Nequaquam haec de omni luctu dicit, quia sunt
multi, qui lugent mortem parentum suorum, vel
amicorum, et quia res, quas desiderant, terrenas
adipisci non possunt, qui pro luctu suo non sunt
beati. Solummodo illi lugentes sunt beati, qui sua
aliorumque peccata deflent, sicut Samuel deflebat
Saul, et Paulus deflebat eos, qui non egerant poenitentiam

a fornicatione et immunditia sua. Deflemus
in hac vita nostra et nostrorum peccata, quia dictum
est lugentibus: Luctus vester vertetur in gaudium [(Joan. XVI, 20)]
;
seminemus nunc in luctu, ut
metamus tunc in gaudio cum illis, de quibus Psalmista
dicit: Euntes ibant et flebant mittentes semina
sua; venientes autem venient cum exsultatione portantes
manipulos suos [(Psal. CXXV, 6)]
. Vides igitur,
quam beatus in Scripturis sanctis praedicatur luctus.
Audi adhuc, quod in vita sanctorum patrum de eo
scriptum est: Miserant aliquando senes de monte
Nitrio ad abbatem Macarium majorem in Scithi,
rogantes ut veniret ad eos: alioquin sciret omnem
multitudinem ad se venturam, eo quod desiderant
eum videre, antequam migraret ad Dominum. Qui

cum venisset ad montem, congregata est omnis
multitudo fratrum ad eum. Rogabant autem eum
senes, ut faceret verbum ad fratres. Ille autem lacrymans
ait: Ploremus, fratres, et producant oculi
nostri lacrymas, antequam eamus hinc, ubi lacrymae
nostrae corpora nostra comburunt. Et fleverunt
omnes proni in terram dicentes: Pater, ora pro
nobis. Abbas etiam Silvanus sedens aliquando cum
fratribus factus est in excessu mentis, et cecidit in
faciem suam, et postmodum surgens plorabat, et
interrogaverunt eum fratres dicentes: Quid habes,
pater? Ille autem tacebat et flebat. Compellentibus
autem illis dixit: Ego ad judicium raptus sum, et
vidi multos de habitu nostro euntes ad tormenta, et

multos saeculares ad regnum. Et lugebat senex, et
nolebat deinceps exire de cella sua; sed si exire
rogabatur, operiebat de cuculla faciem suam dicens:
Quid necesse est videre lumen istud temporale,
in quo nihil est utile? Manifestum est igitur,
credo, prudentiae tuae, quam magna sit virtus discretionis
[compunctionis], per quam peccata delentur,
virtutes acquiruntur. Nolo autem ut ab hac
virtute tua mens sit aliena, quae in pectore perfectorum
hominum habitat. Per hanc multi Domino
placuerunt, per hanc diabolus vincitur, per hanc
vitia superantur. Per veras etenim lacrymas, ea quae
dicta sunt complentur. Veras etenim lacrymas habet,
qui hoc committit, quod defleat. Hoc est etiam
docte plangere: docte plangit, qui plangendo malum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.