PL 134, col. 928
De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne
quod fecit, non perpetrat, quod iterum plangere
debeat. Dicit enim Isidorus, quod miser est
non poenitens, qui adhuc agit, quod poeniteat.
CAP. X.-- Admonitio salutaris.
Quam prope post luctum admovenda est beatitudo
tua, ut quod plangis desiderio emendandi, ne iterum
delectet diabolo suadente! Cani enim assimilatur
omnis poenitens, qui plangendo iterum committit,
quod plangit: canis reversus ad vomitum,
et poenitens ad peccatum; multi enim lacrymas indesinenter
fundunt, et peccare non desinunt. Et
ideo, o mater, charitatem tuam hortor, ut, quod
plangis, iterare ne velis. Scito ergo, quod ille,
quod plangit, iterum committit, similis est illi, qui
lavit laterem, qui eo, qui illum magis lavat, magis
lutum facit. Isaias namque hortatur dicens: Lavamini,
mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum
ab oculis meis [(Isai. I, 16)]
. Lavatur enim,
et mundus non est, qui quidem peccatum plangit, et
iterat. Lavatur, et mundus efficitur, quisquis plangendo
malum, quod fecit, iterum non committit,
quod plangat. De illa enim anima, quae plangit mala
sua, et iterat, scriptum est in propheta: Quoniam
vilis facta es nimis iterant vias tuas [(Jer. II, 36)]
.
Non ideo haec tibi scribo, ut de te suspicer talia;
sed ut pleniter et lucide scias, qualis compunctio
esse debeat.
CAP. XI.-- De qualitate orationis.
Et quia tibi jam manifestata est compunctionis
virtus, restat ut modus orandi pandatur. Cum rogaretur
Christus a discipulis suis, ut eos doceret orare,
dixit: Cum statis ad orandum, nolite multum loqui, sed
dicite: Pater noster, qui es in coelis [(Marc. XI, 25)]
, et
reliqua. Oratio enim brevis esse debet, nisi forte ex
affectu divinae gratiae protendatur. De beato autem
Arsenio in vita sanctorum Patrum legi, quod nunc
narrabo. Dicebant de eo, quia vespere Sabbati
lucescente in Dominica relinquebat post se solem
extensis manibus ad coelum, donec mane die Dominico
ascendens sol, illustraret faciem ejus, et sic
residebat. Videat igitur, o sanctissima mater, charitas
tua, quam fortis iste vir fuit in orationis officio,
qui de vespera usque mane extensis manibus
orabat. Non ideo hoc tibi scripsi, ut tu ita facere
tentes; sed ut affectum, et studium, quod ille
per solam noctem, vel etiam per totum tempus
habebat, tu vel in regularibus horis, habere studeas,
et sic stes in oratione, ut mens tua concordet voci
tuae. Audiat igitur dilectio tua adhuc unum de modo
orandi: narravit abbas Dulos, qui fuit discipulus abbatis
Besarionis dicens: Veni aliquando in cellam
abbatis mei, et inveni eum stantem ad orationem,
et manus ejus erant extensae ad coelum. Permansit
autem faciens jugiter quatuor dies, et post haec
vocavit me dicens: Sequere me. Et exeuntes perreximus
in eremum, et cum sitirem dixi: Abbas,
sitio. Ille autem tollens peram discessit a me, quantum
est jactus lapidis, et facta oratione, attulit eam
plenam aquae, et ivimus in civitatem illico, et venimus