PL 134, col. 929

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

ad abbatem Joannem. Deinde sedentes coepimus
loqui de visione quam viderat. Dicebant etiam
de abbate Sysoio, quia non cito deponeret manus
suas; quando stabat ad orationem, rapiebatur mens
ejus in superioribus. Si autem contingebat, aliquos
fratrum cum eo orare, festinabat cito deponere
manus suas, ne raperetur mens ejus, et moreretur.
Dicebat etiam alius senex, quia assidua oratio cito
corrigit mentem. Dicebat quidam patrum: quia
sicut impossibile est, ut videat quis in aqua turbida
faciem suam; sic et anima, quae non purgata fuit
a cogitationibus alienis, contemplari non potest
Deum. Audisti quoque, quod, quando abbas Sysoius
non cito dimitteret manus suas, rapiebatur in contemplationem.
Quare ergo repente in contemplationem

rapiebatur? sine dubio, quia mortificandus
erat. Audiat etiam dilectio tua, rogo, quale studium
beatus Paulus monachus habuit orandi, quod in
ecclesiastica historia scriptum habetur. Fuit Paulus
de Libya in Scythi non minus quam quingentos
monachos habens. Nihil autem operabatur neque
percipiebat; non quod comederet tantum, orabat
autem solummodo, et veluti quoddam tributum
habens impositum, trecentas orationes Deo unaquaque
die reddebat, et ne unam quidem relinqueret,
trecentos lapides ponebat: singulis orationibus
lapidem ponebat, et singulis orationibus lapidem
mittebat in sinum. Expensis vero lapidibus orationes
sciebat esse completas. Multum igitur debemus humiliari,
qui longe ab illorum meritis, quorum superius

mentio facta est, distamus, et sic prompti ad
orationem faciendam non sumus ut illi. Oratio vero
juncta compunctioni magna est virtus. Volo quoque,
ut hoc solerter attendas, quod Jesus Christus
ac Salvator noster volens orare ascendit in montem.
Ideo Jesus oraturus in montem ascendit, ut et tu
orando in montem conscendas. Nequaquam enim
omnis, qui orat, in montem ascendit. Ille vero, qui
in oratione mortem inimici sui quaerit, aut res
mundi hujus, ut honorabilior in hoc mundo esse
possit, nequaquam in montem ascendit orando. At
contra, qui in oratione pro remedio animae suae,
sive pro aliorum peccatis, Dominum deprecatur,
iste sine dubio in montem oraturus ascendit. Vide
ut haec legas attente, Deo dicata, ut ordinate de

mortificatione venias ad compunctionem, compunctionemque
habendo nosse queas modum orandi.
CAP. XII.-- De pugna vitiorum.
Et quia lucide de nonnullis instructa es virtutibus,
restat ut mente perpendas, quanta lucta sit
vitiorum adversus virtutes. Magnum quoque certamen
est vitiorum adversus virtutes. Tunc enim
poteris omnia vitia vincere repugnando cum divino
adjutorio, si contra vitia singula opposueris
virtutes. Solet enim pugna vitiorum adversus virtutes
ad profectum hominis venire; quia per illud certamen
mens excitatur, et ab elationis vitio purgatur.
Contra singula quoque vitia virtutes sunt adhibendae:
contra luxuriam munditia cordis est adhibenda;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.