PL 134, col. 930
De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne
contra iracundiam vero patientia: contra
timorem mittenda est fiducia; contra teporem
vero zelus est opponendus. Contra tristitiam
quoque malam adhibendum est gaudium spiritale;
contra acediam vero fortitudo est assumenda: contra
avaritiam assumenda est largitas; contra superbiam
autem humilitas est proponenda. Contra
odium vero charitas virtus assumenda est. De hoc
etiam certamine Paulus dicit apostolus: Caro concupiscit
adversus spiritum, spiritus autem adversus
carnem; haec enim sibi invicem adversantur, ut non
quaecunque vultis, illa faciatis [(Gal. V, 17)]
. Et tu,
Deo dicata, haec legendo et memoriae commendando
stude contra hostis iniqui insidias viriliter dimicare.
Si te somnolentia gravat, stude illam vincere amando
vigiliam, quia somnolentia per vigiliam destruitur.
Si te delectat balneorum usus, veniat tibi ad memoriam
beatus Jacobus frater Domini, qui primus
post apostolos Jerosolymorum rexit Ecclesiam, de
quo Josephus narrat, quod nunquam carnem comederit,
nec balneo usus fuerit unquam, nec lineis vestibus
fuerit indutus, non caput suum secundum consuetudinem
gentis suae oleo unxerit. Si in delectationem
tibi deliciae veniunt, propone ante oculos tuos Joannem
Baptistam, qui fuit in utero matris suae sanctificatus,
et de quo Dominus Jesus dixit, quod major illo
inter natos mulierum non surrexit. Narrat etiam
de eo sanctum Evangelium, quod mel silvestre et
locustas edebat. Si ei, qui in te peccat, qui tibi
detrahit, aut maledicit, aut in aliquo laedit, non
potes ignoscere, sicut vis, veniant ad memoriam
quanta et qualia passus fuerit pro te Christus: pro
te factus est homo, mortalis, corruptibilis, passibilis,
qui erat immortalis, impassibilis. Assumpsit
pro te carnem ex Virgine, in qua pateretur et moreretur;
pro te quoque fuit flagellatus, alapis caesus,
sputis linitus, spinis coronatus, ad extremum etiam
crucifixus; pro te haec omnia sustinuit Christus, ut
te a diaboli potestate liberaret. Pendens vero pro
te in cruce, quid dicebat: Pater, ignosce illis, quia
nesciunt quid faciunt? [(Luc. XXIII, 34.)]
Ille ergo, qui
sine peccato occidebatur, pro suis inimicis orabat,
et tu si aliquam molestiam patiaris ab aliquo, non
potes ex toto corde dimittere. Credo quoque, quod
si ista, quae dico, subtiliter cogitare volumus, omnibus
in te peccantibus ex toto corde facile dimittere
poteris. Haec meditando, haec mente discutiendo
poteris iram vincere, poteris omnes diligere, poteris
implere Dei praeceptum: Diligite inimicos vestros,
benefacite his, qui vos oderunt, et orate pro persequentibus
et calumniantibus vos [(Matth. V, 44)]
. Si
tibi venerit voluntas vagandi, recole quod jam
mortua es, quod crucifixa es. Nunquam crucifixo
homini venit voluntas vagandi; non, quia nihil
cogitat nisi de morte sua. Et tu jam mortua es huic
mundo. Vide autem ne tu illi, aut ille tibi reviviscat:
dic potius cum apostolo Paulo: Mihi mundus
crucifixus est et ego mundo [(Gal. VI, 14)]
. Haec vero
cogitando poteris vincere vagationem. Audi quid