PL 134, col. 937
De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne
etc. [(Psal. CXVIII, 25)] . Manibus autem capillos evellens,
frontemque percutiens, pavimento lacrymarum
guttas aspergens, veniam impetrare poscebat. Cumque
tempus accederet, quo munus ad altare solebat offerre,
surgens est ingressus. Cum vero obtulisset, sicuti
solitus erat, et intra cancellos stetit, rursus Ambrosius
non acquievit, sed locorum differentiam edocuit.
Et primo quaesivit quid ibidem exspectaret. Imperatore
autem dicente, sustinere se sacrorum ministrorum
praeceptionem, per archidiaconum remandavit:
O imperator, interiora loca tantum sacerdotibus sunt
collocata, quae nec caeteri ingredi, nec contingere permittuntur.
Egredere ergo, et hanc exspectationem
cum caeteris habe communem; purpura namque imperatores,
non sacerdotes facit. Tunc fidelissimus
imperator etiam hanc traditionem gratanti animo
suscipiens remandat: Non audaciae causa intra cancellos
mansi, sed hanc consuetudinem in Constantinopolitana
urbe esse cognovi: unde ago gratias pro
hujusmodi medicina. Tali ergo et tanta virtute et
praesul et imperator clarebant. Ego namque utriusque
opus admirari (soleo) illius fiduciam, hujus
obedientiam, id est fiduciam sacerdotis, obedientiam
regis, illius zeli fervorem, hujus fidei puritatem.
Igitur eximium opus nunc narratum est, quod te potest
excitare, o sanctissima mater, in custodia multarum
virtutum. Haec enim Theodosii christianissimi
principis, et beatissimi Ambrosii pontificis contentio
sancta provocat hominem ad sperandum veniam
peccatorum, ob quam maxime causam hanc
sanctam contentionem tibi scribere studui. Provocat
etiam ad charitatem, humilitatem, obedientiamque
sectandam, quas virtutes in principio hujus admonitionis
tuae dilectioni commendare curavi. De quibus
ergo virtutibus te in principio hujus exhortationis
admonui, de ipsis te et in fine admoneo, quatenus
bonum quod coepisti, perseveranti fine percipias.