PL 134, col. 938
De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne
Provocat etiam durum et lapideum cor ad lacrymas
profluendas, incitat ad zeli fervorem. Deprecor vero
dilectionem tuam, ut hunc actum, hanc sanctissimam
poenitentiam piissimi principis, et zelum sanctissimi
pontificis crebro legas, quia magnus animi
profectus in ea latet. Si itaque ea, quae sanctitati
tuae scripsi, prudentissima mater, perficere potueris
opere, id est, si prorsus a te omnia vitia repuleris,
et quae in hac admonitione narrantur bona, custodire
volueris, scito, quod tuis viribus hoc non facias, sed
inspirante et adjuvante, qui ducit in Evangelio: Sine me nihil potestis facere
[(Joan. XV, 5)]
. Sed nec
cogitare quidem aliquid boni valemus nisi illo operante,
illo donante, a quo omne bonum procedit.
Audi quoque attente, quid Dominus de hac causa
per Jeremiam prophetam dicat: Non glorietur sapiens
in potentia sua, et non glorietur fortis in fortitudine
sua, et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc
glorietur, qui gloriatur: scire et intelligere et nosse
me [(Jer. IX, 23)]
. Per haec enim verba cum fumo auferetur
superbia; quia sapientia et fortitudo et omnes
opes reputantur in nihilum, et ista et sola gloriatio,
ut sciat et intelligat quod ipse sit Dominus, qui
facit misericordiam, judicium et justitiam nostram.
Ex isto quoque loco sumpsit apostolus Paulus, quod
ad Corinthios scripsit: Fratres, qui gloriatur, in Domino
glorietur [(II Cor. X, 17)]
. Ubi sunt illi, qui dicunt
hominem proprio arbitrio regi? Ubi sunt illi,
qui dicunt, quod a nobis bonum inchoare possimus?
Nequaquam illud credere debemus, quia nec cogitare,
quanto minus perficere valemus, nisi ipso Domino
donante. Ergo, si Domini gratia largiente bonum opus
peregeris, et ea, quae beatitudini tuae scripsi, perfeceris,
non tuis viribus, non tuis meritis hoc tribuas,
sed illi qui in te operatur et velle et perficere pro
bona voluntate, cui est honor et potestas, et imperium
per infinita saecula saeculorum. Amen.