PL 135, col. 1071
Sermo synodalis (Auctor incertus (Udalricus Augustanus)), J. P. Migne
ut latentem sermonem omnibus pastoralibus synodis celebrandis utilissimum, e tenebris erutum in
lucem emitterem. Quod ecclesiasticae disciplinae faustum sit: eritque ut spero, si qui in sortem ac ministerium
Domini cooptati sunt, haec tam salutaria monita in intimas medullas demittant, ut ad eorum praescriptum,
vitam, mores, et actiones suas conformare studeant. Cum incertum sit quoto anno ab Udalrico habitus
fuerit, praefixum initio scripti libri annum retinendum esse judicavi.
SERMO.
Fratres presbyteri et sacerdotes Domini, cooperatores
nostri ordinis estis. Nos quidem, quamvis
indigni, locum Aaron tenemus, vos locum Eleazari
et Ithamaris. Nos vice duodecim apostolorum fungimur,
vos ad formam septuaginta discipulorum estis.
Nos pastores vestri sumus, vos pastores animarum
vobis commissarum. Nos de vobis rationem reddituri
sumus summo pastori Domino Jesu Christo, vos
de plebibus vobis commissis. Et ideo, charissimi,
videte periculum vestrum. Admonemus et obsecramus
fraternitatem vestram, ut de communi salute
vestra cogitantes attentius, audiatis admonitionem
nostram; et quae vobis suggerimus, memoriae commendetis,
et opere exercere studeatis.
In primis admonemus ut vita et conversatio vestra
irreprehensibilis sit, scilicet ut cella vestra sit juxta
ecclesiam, et in ea feminas non habeatis. Omni
nocte ad nocturna surgite. Cursum vestrum certis
horis decantate. Missarum celebrationes religiose
peragite. Corpus et sanguinem cum timore et reverentia
sumite. Vasa sancta propriis manibus abluite
et abstergite. Nullus cantet missam, nisi jejunus.
Nullus cantet, qui non communicet. Nullus cantet
sine amictu, alba, stola, fanone, planeta. Et haec
vestimenta nitida sint, et ad nullos alios usus sint.
Nullus cum alba, qua in suos usus utitur, praesumat
missam cantare. Nulla femina ad altare Domini accedat,
nec calicem Domini tangat. Corporale mundissimum
sit, altare coopertum de mundis linteis.
Super altare nihil ponatur, nisi capsae et reliquiae,
aut forte quatuor Evangelia, et buxida cum corpore
Domini ad infirmos; caetera in nitido loco recondantur.
Missale plenarium, Lectionarium et Antiphonarium
unaquaeque ecclesia habeat. Locus in sacrario
aut juxta altare sit praeparatus, ubi aqua effundi
possit quando sacra vasa abluuntur, et ibi vas nitidum
cum aqua dependeat, ibique sacerdos manus
lavet post communionem. Ecclesiae sint coopertae
bene et cameratae, et atrium sit saepe munitum. Nullus
extra ecclesiam per domos aut in locis non cameratis
missam cantet. Omnis presbyter clericum
habeat aut scholarem, qui epistolam vel lectionem
legat, et ad missam respondeat, et cum quo psalmos
cantet. Nullus solus missam cantet.
Nullus cum calcariis, quos sporones rustice vocamus,
et cultellis extrinsecus dependentibus, missam
cantet, quia indecens est et contra regulam
ecclesiasticam est.
Calicem et oblatam recta cruce signate, id est
non in circulo et variatione digitorum, ut plurimi
vestri faciunt, sed strictis duobus digitis et pollice
intus recluso, per quos Trinitas innuitur, istud