PL 135, col. 38

Historia ecclesiae Remensis (Flodoardus Remensis), J. P. Migne

urbem Remorum, universaque regione depopulata,
neces tantum inibi habitantium ferventissime pertractantes
Christianorum. Hos veluti deorum suorum
inimicos, et moribus paganorum contrarios,
interimere, penitusque de terra delere ambiebant.
Beatus itaque Nicasius animam suam pro fratribus,
Christi sequens exemplum, ponere paratus, elegit,
obnixeque proposuit, sibi commissum nullatenus
omittere gregem, prorsus instituit, aut cum eis pariter
vivere, aut pariter, quod eos paterfamilias perpeti
vellet, sufferre, ne fugiendo, Christi videretur
(sine quo non possunt homines vel vivere vel fieri
Christiani) deserere ministerium. Unde et juxta
beati Augustini sententiam [(epist. 80)] , majorem
charitatis reperit fructum quam qui non propter

fratres, sed propter seipsum fugiens, atque comprehensus
non negavit Christum, suscepitque martyrium.
Metuebat enim potius antistes sanctissimus,
ne se deserente, lapides vivi exstinguerentur, quam
ne lapides et ligna terrenorum aedificiorum, se praesente,
incenderentur, magis timens, ne destituta
Christi corporis membra spiritali victu necarentur,
quam ne membra corporis sui hostili oppressa impetu
torquerentur. Paratus ad utrumque, ut, si non
posset hic calix transire, fieret voluntas ejus [(Matth.
XXVI, 42)] , qui mali aliquid non potest velle. Nec
requirebat quae sua sunt, sed imitans eum qui dixit:
Non quaero quod mihi utile est, sed quod multis, ut
salvi fiant [(I Cor. X, 33)] . Et ne magis fugiendo obesset
exemplo, quam vivendo prodesset officio, nulla

ratione consensit esse fugiendum. Neque temporalem
mortem (quae quandoque ventura est, etiamsi
caveatur), sed aeternam (quae potest si non caveatur
venire, et potest si caveatur etiam non venire) formidans;
non sibi placens, nec personam suam in
tantis periculis fuga digniorem, utpote gratia excellentem,
judicans, ne ministerium in his maxime
periculis necessarium, ac debitum, subtraheretur
Ecclesiae. Non, ut mercenarius videns lupum venientem,
dimissis ovibus fugit, sed ut pastor bonus,
pro grege sibi credito animam paratissimus obtulit [(Joan. X, 11, 12)] .
Et quod melius agendum invenire
potuit, sedulas ad Dominum pro se suisque fundere
preces elegit. Fatigatis igitur tandem praeliatoribus
impugnatione continua, excubiis et inedia, furentibusque

circumquaque hostibus, ac fortiter bello concutientibus
urbem, nimio terroris taedio civitas universa
perculsa, ad sanctissimum Nicasium in orationibus
prostratum decurrunt, futuram paganorum
victoriam pertimescentes, et auxilium consolationis
ab eo velut a patre filii, requirentes. Interrogant
quid utilius consilii faciendum decernat, aut servituti
gentium sese tradere, aut ad mortem usque pro
salute urbis dimicare. Beatus autem Nicasius coelitus
divina praesciens revelatione, Remorum subvertendam
civitatem, consolans eos, infatigabiliter
Domini supplicabat clementiae, quatenus haec tribulatio
mortis temporariae, non ad judicium, sed ad
indulgentiam, persistentibus in vera fidei confessione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.