PL 136, col. 150
Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
vindictam illorum [(Luc. XVIII, 8)] . » Vindicta autem
hujusmodi quae sit, audi: « Vindicta, » inquit, « carnis
impii ignis et vermes [(Eccli. VII, 19)] . » Ac tunc
erit, inquis, ignis, sed exstinguibilis, vermes, sed
mortales. Propheta e contra: « Vermis, ait, eorum
non morietur, et ignis non exstinguetur [(Isai. LXVI,
24)] . » Carne autem totum hominem expressum accipe
a parte minori, sicut saepe in Scripturis per
animam solam intelligitur a parte majori. Itemque:
« Non accipiet Dominus personam in paupere, et
deprecationem laesi exaudiet. Non despiciet preces
pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
Nonne lacrymae viduae ad maxillam ejus ascendunt
[ l. descendunt], et exclamatio ejus super deducentem
eas? A maxilla enim ascendunt usque ad coelum,
et Dominus exauditor non delectabitur in illis [(Eccli. XXXV, 16)] .
Denique panis egentium vita
pauperis est; qui defraudat illum, homo sanguinis
est; qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit
proximum suum [(Eccli. XXXIV, 25, 26)] . » Sanctus
autem ait apostolus Joannes: « Quia omnis homicida
non habet haereditatem in regno Christi et Dei [(I Joan. III, 15)] .
» 14
4.
Sed forte Domino dicente: Facite vobis amicos
de mammona iniquitatis [(Luc. XVI, 9)]
, putas te ex
eadem rapina redimi posse. Audi eumdem qui supra: Immolantis,
inquit, ex iniquo, oblatio est maculata,
et non sunt beneplacitae subsannationes injustorum;
itemque: Dona iniquorum non probat Altissimus, nec
respicit in oblationibus iniquorum, nec in multitudine
sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Qui enim offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui
victimat filium in conspectu patris sui
[(Eccli. XXXIV,
21-24)]
. Unde et Maximus de jejunio agens: « Quid
prodest, inquit, proprium non edere panem, et victum
diripere miserorum? » Itemque - « Recte, inquit
denarium dabis pauperi, si illum alteri non abstulisti. »
Rursus vero qui supra: Noli offerre munere
prava; non enim suscipiet illa Deus, quoniam Dominus
judex est, et non est apud illum gloriatio personae [(Eccli. XXXV, 14)]
.
Propheta quoque: Vae, inquit qui praedaris, nonne et ipse praedaberis?
[(Isai. XXXIII. 1.)]
Job etiam: Anima, ait, vulneratorum clamabit, et Dominus
inultum abire non patitur [(Job XIV, 12)]
. Et
vere: Tibi enim, dicit Psalmista, derelictus est pauper,
pupillo tu eris adjutor [(Psal. IX, 34)]
. Haec pauca
itaque cum infinitis divinae legis testimoniis conferens,
sic exerce temporaliter militiam, ut aeternaliter
viventem nequaquam perdas animam.
TIT. III.-- De artificibus.
5.
Artifex es? Audi: Deprecatio artificum in
operatione artis, accommodantes animam, et conquirentes
in lege Altissimi [(Eccli. XXXVIII, 39)]
; ut intelligas
ipsis tuis operibus te posse Deo offerre acceptabilem
laudem, orationum videlicet, si Deo accommodare