PL 136, col. 151

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

animam, legem requirere studeas Altissimi in
custodiendo sermones ejus praecepti: quod fit, si
ipsum artificium, dum adest tibi ad corporis subsidium,
satagas ut sit aliquod et animae suffragium.
Ex ipso denique fac eleemosynas, da Domino decimas.
Memento quia ex omnibus quae contulit, semper
quod suum est exigit. Time, ne si illi tuleris
partem suam, tibi potius adimas tuam, praesentem
scilicet et futuram.
TIT. IV.-- De medicis.
6.
Et ut a genere, aliquem artificum commonendo
transeamus ad speciem, medicus es? Audi
etiam juxta litteram tibi praecipientem Dominum: Medice, cura te ipsum
[(Luc. IV, 23)]
, id est,

dum in aliis curas aegritudinem corporum, satage
in te valetudinem mederi morum. Quod fit, si ipso
medendi ingenio servire studeas Creatori tuo;
erga pauperes eo utens praecepto, quod Dominus
dicit in Evangelio: Gratis accepistis, gratis date [(Matth. X, 8)]
;
erga divites illo Apostoli: Nemo
circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex
est Dominus de omnibus [(I Thess. IV, 6)]
, et.;
ut videlicet pauperibus gratis pro Dei amore misericorditer
subvenias, divitibus vero pro mercede accepta
medelam fideliter impendas, ne Deum vindicem
eos circumveniens sentias. At tu, non gratis,
inquis, accepi, ut dicis; quia et magistros mercede,
et species medicaminum pretio emi, vigiliis quoque
multisque laboribus, medicinae infirmorumque causa,

saepissime afficior. Dominus contra: Sine me, inquit, nihil potestis
15 facere [(Joan. 15, 4)]
. Apostolus
quoque: Quid habes, quod non accepisti? [(I Cor.
IV, 7.)]
iterumque: Quis prior dedit ei et retribuetur ei? [(Rom. II, 35.)]
Jacobus etiam: Omne, ait, datum
optimum, et omne donum perfectum desursum est [(Zach. I, 17)]
.
Nam quasi te modo Deus conveniat,
quis tibi, inquiens, dedit, quam largitus es mercedem?
nonne ego? Magistro tuo scientiam instruendi,
tibi intellectum capiendi? nonne ego? An mente
excedit: Omnis sapientia a Domino Deo est? [(Eccli.
I, 1.)]
Voluntatem quoque, qua te saltem pro mercede
doceret, si ego penitus avertissem, quis dare
poterat? Pretium pro medicaminibus collatum quis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.