PL 136, col. 155

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

esset aliqua in istis elementis, non plerumque nascerentur
ex terra, quae ibi seminata non essent; nec
animalia tam multa, nulla marium feminarumque
commistione praecedente, sive in terra, sive in aqua,
quae tamen crescunt, et coeundo alia pariunt, cum
illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. Et certe
apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed
tanquam sparsa per terras ore colligunt. Invisibilium
enim seminum creator, ipse creator est rerum
omnium; quoniam quaecunque nascendo exeunt ad
oculos nostros, ex occultis seminibus accipiunt progrediendi
primordia, et incrementa debitae magnitudinis,
distinctionesque formarum ab originalibus tanquam
regulis sumunt. Sicut ergo nec parentes dicimus
creatores hominum, nec agricolas creatores frugum

quamvis illorum extrinsecus adhibitis motibus, ista
creanda Dei virtus interius operetur: ita non solum
malos, sed nec bonos angelos fas est putari creatores,
sed pro subtilitate sui sensus et corporis, semina
nobis istarum rerum occultiora noverunt, et ea per
congruas temperationes elementorum latenter spargunt,
atque ita gignendarum rerum et accelerandorum
incrementorum praebent occasiones. Sed nec
boni haec, nisi quantum Deus jubet, nec mali haec
injuste faciunt, nisi quantum juste ipse permittit.
Nam iniqui malitia voluntatem habet injustam suam;
potestatem autem non nisi juste accipit, sive ad suam
poenam, sive ad aliorum vel poenam malorum, vel
laudem bonorum. »
9.
Itemque post pauca: [(c. 9)] « Aliud est, inquit,

ex intimo ac summo causarum cardine condere atque
administrare creaturam: quod qui facit, solus creator
est Deus; aliud autem pro distributis ab illo
viribus et facultatibus aliquam operationem forinsecus
admovere, ut tunc vel tunc, sic vel sic exeat,
quod creatur. Ista quippe originaliter ac primordialiter
in quadam textura elementorum cuncta jam
creata sunt, sed acceptis opportunitatibus prodeunt. 19
Nam sicut matres sunt gravidae fetibus, sic
ipse mundus gravidus est causis nascentium, quae
in illo non creantur, nisi ab illa summa essentia,
ubi nec moritur, nec nascitur aliquid, nec incipit
esse, nec desinit. Adhibere autem forinsecus causas
accidentes, quae tametsi non sunt naturales, tamen
secundum naturam adhibentur, ut ea quae secreto

naturae sinu abdita continentur, erumpant quodammodo,
et foris creentur, explicando mensuras, et
numeros, et pondera sua quae in occulto acceperunt
ab illo, qui omnia in mensura et numero et pondere
disposuit [(cap. II, 21)] , non solum mali angeli, sed
etiam mali homines possunt, sicut exemplo agriculturae
supra docui. Sed nec de animalibus quasi diversa
ratio moveat, quod habeant spiritum vitae
cum sensu appetendi, quae secundum naturam sunt,
vitandique contraria; etiam hoc est videre quam
multi homines noverint, ex quibus herbis aut carnibus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.