PL 136, col. 156

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

aut quarumcunque rerum quibuslibet succis et
humoribus, vel ita positis, vel ita obrutis, vel ita
contritis, vel ita commistis, quod [ l. quae cum Aug. ]
animalia nasci soleant, quorum se quis tam demens
audeat dicere creatorem? Quid ergo mirum, si quemadmodum
potest nosse quilibet nequissimus homo,
unde illi vel illi vermes muscaeque nascantur; ita
mali angeli pro sublimitate sui sensus in occultioribus
elementorum seminibus norint, unde ranae serpentesque
nascantur, et haec per certas et notas temperationum
opportunitates occultis motibus adhibendo
faciunt creari, non creant? Sed illa homines
quae solent ab hominibus fieri non mirantur. Quod
si quisquam celeritates elementorum forte miratur,
quod illa animantia tam cito facta sunt; attendat,

quemadmodum et ista, pro modulo facultatis
humanae, ab hominibus procurentur. Unde enim fit
ut ea corpora citius vermescant aestate quam
hieme; citius in calidioribus quam in frigidioribus
locis? Sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur,
quanto desunt sensuum subtilitates, et corporum
mobilitates in membris terrenis et pigris.
Unde qualibuscunque angelis vicinas causas ab
elementis contrahere quanto facilius est, tanto mirabiliores
in hujusmodi operibus eorum existunt celeritates.
Sed non est creator, nisi qui principaliter
ista format; nec quisquam hoc potest nisi ille penes
quem primitus sunt, omnium quae sunt mensurae,
numeri et pondera; et ipse est unus creator Deus, ex
cujus ineffabili po entatu fit etiam, ut quod possent

hi angeli, si permitterentur, ideo non possint, quia
non permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio,
cur non potuerint facere minutissimas muscas, qui
ranas serpentesque fecerunt, nisi quia major aderat
dominatio prohibentis Dei per spiritum suum;
quod etiam ipsi magi confessi sunt, dicentes: Digitus 20
Dei hic est [(Exod. VIII, 19)]
. Quid autem possint
per naturam, nec possint per prohibitionem, et
quid per ipsius naturae suae conditionem facere non
sinantur, homini explorare difficile est, imo vero
impossibile, nisi per illud donum Dei, quod Apostolus
commemorat dicens: Alii dijudicatio spirituum [(I Cor. XII, 10)]
.
Novimus enim hominem posse
ambulare, et neque hoc posse nisi permittatur;
volare autem non posse etiam si permittatur. Sic et

illi angeli quaedam possunt facere, si permittantur
ab angelis potentioribus ex imperio Dei; quaedam
vero non possunt, nec si ab eis permittantur, quia
ille non permittit a quo illis est talis naturae modus,
qui etiam per angelos suos et illa plerumque non
permittit, quae concessit ut possint. Exceptis igitur
illis quae usitatissimo transcursu temporum in rerum
naturae ordine corporaliter fiunt, sicuti sunt ortus
occasusque siderum, generationes et mortes animalium,
seminum et germinum innumerabiles diversitates,
nebulae et nubes, nives et pluviae, fulgura et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.