PL 136, col. 157

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

tonitrua, fulmina et grandines, venti et ignis, frigus
et aestus, et omnia talia; exceptis etiam illis, quae in
eodem ordine naturae rara sunt, sicut defectus luminum
et species inusitatae siderum, et monstra, et
terrae motus, et similia: exceptis ergo istis omnibus,
quorum quidem prima et summa causa non est
nisi voluntas Dei: unde et in psalmo cum quaedam
hujus generis commemorata essent: Ignis, grando,
nix, glacies, spiritus tempestatis [(Psal. CXLVIII, 8)]
;
ne quis ea vel fortuitu, vel causis tantummodo corporalibus,
vel etiam spiritualibus, tamen praeter
voluntatem Dei existentibus agi crederet, continuo
subjecit, Quae faciunt verbum ejus. Sed his, ut dicere
coeperam, exceptis, alia sunt illa quae, quamvis ex
eadem materia corporali, ad aliquid tamen divinitus

annuntiandum nostris sensibus admoventur, quae
proprie miracula et signa dicuntur. »
10.
Habes hic tanti auctoritate doctoris, et multa
posse daemones per angelicam illam suam naturam,
quae etiam non possunt per prohibitionem divinam;
nil vero posse, nisi data desuper potestate, vel ad
fallendos fallaces, sicut Aegyptios, quorum similes
sunt, qui fallacias diaboli aut venerantur tanquam
divinas, aut desiderant tanquam proficuas, cum
multum etiam illis sunt detestabiliores, qui eas exercent,
imo per quos exercentur, tanquam virtutes;
vel ad admonendos vel ad probandos fideles: admonendos,
ne similia facere cupientes, eorum efficiantur
similes; probandos vero, ut his eruditi, exercitati,
atque manifestati monstrent, quantum

diabolo erecti [ f. erepti], Deo vero sint subjecti.
Quis enim eorum, qui hodie in talibus usque
ad perditionem animae intantum decipiuntur, ut
etiam eis, quas ait Gen. Herodiam illam Baptistae
Christi interfectricem quasi reginam, imo
deam 21 proponant, asserentes tertiam totius mundi
illi partem traditam, quasi haec merces fuerit
prophetae occisi; cum potius sint daemones talibus
praestigiis infelices mulierculas, hisque multum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.