PL 136, col. 158

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

vituperabiliores viros, quia perditissimos, decipientes:
quis, inquam, talium videns tanta miraculorum
potentia (et hoc per daemones) flagellari
aliquem, sicut Job illum admirabilem, hortaretur
dicere, imo crederet juste dici: « Dominus dedit,
Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum
est [(Job I, 21)] » : quin potius non solum malignis
angelis, sed etiam quibusdam miserrimis hominibus
illud ascribens, quemlibet immissorem, aut
propulsorem, ut dicitur, tempestatum evocari,
donisque, ut hoc mederi dignaretur, placari; ut videlicet
Mercurius socios Ulyssis tactu quondam
caducei. Ne dicam enim de tanto tantae gloriae, ut
beati Job fuit, damno, hoc non facerent de vilissima
recula, hoc est, vel cultello vel corrigia; id saepe

vidimus fieri ab his, quibus in corde illud nostri
istius jam saepe fati non sonuit Augustini: « Gaudes
quia res tuas invenisti, non es tristis quia tu peristi;
multo magis periret tunica tua, quam anima
tua. » Et illud Psalmistae: « Confundantur omnes
facientes vana [(Psal. XXIV, 3)] ; » Apostoli etiam de
culpa scilicet valde minori: « Dies, » inquit, « observatis
et menses et annos, timeo ne sine causa
laboraverim in vobis [(Gal. IV, 10)] . » Et illud de
Regum lib. IV: « Nunquid non est Deus in Israel, ut
eatis ad consulendum Belsebutb Deum Acharon? »
Quamobrem haec dicit Dominus Ochoziae regi: « De
lectulo super quem ascendisti non descendes sed
morte morieris [(IV Reg. I, 16)] . »
11.
Et ecce hoc exemplo, cum per talia sanari

plerumque quidam videantur, Dei scilicet aut misericordia
ad poenitentiam exspectati, aut justitia sibi
ipsis derelicti, quid mereantur Dei judicio comprehensi.
Si enim justus judex cuncta in hoc saeculo
vindicaret, illo ultimo judicio opus non esset; si
autem nullas res humanas curaret, nullus pene
crederet. Non convenire igitur scias juxta cujusdam
sapientissimi sententiam, vilissimorum spirituum te
praesidia captare, quem sapientia in hanc vult excellentiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.