PL 136, col. 159

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

componere, ut Deo similem, quantum scilicet
ad ejus spectat concessionem, possit efficere;
eamque mentium naturam esse, eodem ipso docente,
perpende, ut quoties abjecerint veras, falsis opinionibus 22
induantur; et illud magis exerce, quod,
ut in primordio locutionis suggessi, a Deo inspiratorum
medicorum vera, quia probata invenit solertia,
quam quod infelicium meretricularum diabolo
acta conjectavit dementia. Ita fit ut nulla infidelitatis
caligo verum illum, quo videri quidpiam solet
agendum, confundat intuitum; et propter sapientiae
bonum, et medelae a Deo concessae subsidium a regibus,
imo, ut legitur, a Rege utique regum omnium,
tam temporale quam aeternum accipies donum [(Eccli. XXXVIII, 2-8)] ;
disciplina quoque exaltabit

caput tuum, et collaudaberis in conspectu
magnatorum; ad agnitionem hominum virtus tua
erit, scientiam quoque tibi Altissimus honorari in
mirabilibus suis dabit; in his curans mitigabis dolores
et facies pigmenta suavitatis, et unctiones conficies
sanitatis, et non consummentur opera tua, sed
pax Dei semper erit super faciem terrae tuae.
TIT. V.-- De negotiatoribus.
12.
Negotiator es? Audi: Propter inopiam multi
deliquerunt, et qui quaerit locupletari, avertet oculum
suum. Sicut in medio compaginis lapidum palus
figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis
angustiabitur peccatum. Conteretur cum delinquente
delictum. Si non in timore Domini tenueris te instanter,
cito subvertetur domus tua [(Eccli. XXVII, 1)]
;

itemque: Avaro nihil est scelestius. Nil iniquius
quam amare pecuniam; hic enim animam suam venalem
habet [(Eccli. X, 9)]
. Dominus autem in Evangelio: Intuemini,
ait, et cavete ab omni avaritia;
quia non in abundantia cujusquam vita hominis est
super terram ex his quae possidet [(Luc. XII, 15)]
. Itemque
qui supra: Multos, inquit, perdidit aurum atque
argentum [(Eccli. VIII, 3)]
; et: Viro cupido et
tenaci sine ratione est substantia, et qui acervat injuste,
aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur [(Eccli. XIV, 3)]
;
rursumque: Difficile, ait, exuitur
negotiator a negligentia, et non justificabitur caupo a
peccatis labiorum [(Eccli. XXVI, 28)]
. His itaque sic se
habentibus, perpende, quaeso, quam periculosum
animae tuae sortitus sis officium; et scito te, paulo

licet excusabilius, cum praedonibus appellari publicanum.
Vitio enim te deservire, nec modico,
id monstrat vocabulum, quo te a multis vocari audis
cupidenarium. Radix enim omnium malorum,
Apostolo teste, cupiditas [(I Tim. VI, 10)]
.
13.
Attamen ne desperes, quia scriptum est: Benedictio Domini supra caput vendentium
[(Prov.
II, 26)]
; sed considera quorum. Fac itaque, dum
adhuc dies est, quod 23 tibi suggero: Fenerare

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.