PL 136, col. 167

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

humiliter, quam tu, qui eum despicis arroganter;
nobilior, qui tibi, quod promisit, exhibet fideliter,
quam tu, qui eum decipis mendaciter; generosior,
qui jura naturae custodiens, proprium non deserit
ortum, quam tu, qui vitiis vitia nutriens, vim amicitiae
magnumque et naturale violas bonum. His igitur
utpote verissima veracissimorum auctoritate suffultis,
et nulla sui contrarietate nutantibus rectissime
concessis, firmissima colligitur definitione, non natura,
sed voluntate, homines a se invicem distare.
Ad erudiendum vero stultorum inscitiam, ad confutandam
arrogantium proterviam, ille qui in Evangelio
dicit: Pater meus usque modo operatur, et ego
cooperor [(Job V, 17)]
, quotidie nobis cernentibus hunc
humiliat, et hunc exaltat quia suscitat de pulvere

egenum, et de stercore erigit pauperem, ut collocet eum
cum principibus [(Psal. CXII, 6)]
: videlicet ut cum
quilibet de nobilitate gloriatur generis, perpendens,
quoscunque ex paupere et infimo genere, ad summos
honores conscendere, advertat antecessoribus
suis et id contingere potuisse, et studeat elationem
reprimere. Omne enim 30 datum optimum, et omne
donum perfectum desursum est [(Jac. I, 17)]
; et: Non
est potestas nisi a Deo [(Rom. XV, 1)]
: quod perspicacissime
monstrant nobilium filii ad penuriae infamiam
deducti; et servorum soboles summatum
obtinentes haereditates, quovis ordine easdem indeptae,
insignes. Ponamus namque ante oculos quemlibet
praefecti filium, cujus avus judex, abavus tribunus,
vel scoldascio, atavus cognoscatur miles

fuisse: quis illius militis pater? ariolator, an pictor;
aliptes, an auceps; cetarius, an figulus; sartor, an
fartor; mulio, an sagmio fuerit; postremo eques,
an agricola; servus, an liber? Quis recordatur post
omnia; nam
Servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
ut quondam per quemdam cantatum est satirographum;
quod tamen non fatis, sed disposito jure
ascribitur cunctipotentis. Quid vero, si cui illorum
contigerit quod cuidam tibicini contigisse Varro
testis est, quod videlicet aliquando etiam ignobili

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.