PL 136, col. 168
Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
ministerio ad summum aliquem honorem provectus
fuerit, sicut ille eadem arte tantum populum delectavit,
ut rex fieri meruerit? Nunquid enim tibicinem
illum nobilitare potuit, dum extulit tibia, quod
non valuit, dum protulit natura? Sed relinquamus
istud ambiguum, et forte nec credendum ducamus
ad medium.
24.
Quid quod non vafris gentilium, sed certis sacrarum
Scripturarum assertionibus monstrare quimus
ad liquidum? David, fratribus reprobatis, in
regem a Deo electus, quia Dei munere eosdem regno
praecessit, nunquidnam et genere superavit, aut
illius progenies propter regnatum alia, quam
eadem, quam sine regnatu protulit natura? Nobilis
ille, quia rex; ignobiles fratres ejus, quia milites:
an, quod verum est, hanc sibi virtute nobilitatem
cum Dei gratia paravit, ut qui familia erat ignotus,
claresceret moribus? Unde Cicero pulcherrime adversus
Sallustium agens, « Velim, inquit, mihi respondeat:
Nunquid hi, quos protulit Scipiones et
Metellos, ante fuerint opinioni et gloriae, quam eos
res suae gestae, et vita innocentissime acta commendavit?
Quod si hoc fuit illis initium nominis et dignitatis,
cur non aeque de nobis aestimabitur? »
Itemque: « Quare noli mihi antiquos viros objectare.
Satius est enim me meis rebus gestis florere, quam
majorum meorum opinione niti, et 31 ita vivere,
ut ego sim posteris meis nobilitatis initium, et virtutis
exemplum. » His contra hodie agitur. Mavult
enim quis avum laudari, quam se. « Splendidum te,
ait Boetius, si tuam non habes, aliena claritudo non
efficit. » Caeterum ut ad id, quod usualiter quotidie
cernimus contingere, redeam, nonne vides multos
hodie obsequio, aut quolibet ingenio non modo mereri
libertatem; verum et ipsam dominorum nancisci
haereditatem, nobilique quanquam impari interveniente
connubio, servorum dominicae persaepe
etiam praeferri propaginem? Factum sit, infectum
sit, narratum est quod refero. Cujusdam divitis
filius gutta, quam cadivam dicunt, laborabat.
Medicorum omne probatissimorum erga eum inefficax